De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
si fuerint inquit uni homini duae uxores, una earum dilecta et altera odibilis., et pepererint ei ambae filios, dilecta et odibilis, et fuerit primitiuus filius mulieris odibilis, qua die heredes reliquerit filios in substantia sua, non poterit primatum dare filio mulieris dilectae omittens filium odibilis, sed primitiuum filium mulieris [*]( 169 A ) cognoscet dare illi dotem ex omnibus, quae inueniuntur ei, quia ipse initium filiorum eius est et ipsi debentur primitiae. quam profunda latent mysteriorum secreta in litteris! recognosce, anima, tuos partus et odibilis istius mulieris quaere mysterium. intra te ea inuenies, si requiras. repete cogitationes, relege sensus tuos et cui primitiae debeantur agnosces. duae enim mulieres unicuique nostrum cohabitant inimicitiis ac discordiis dissidentes, uelut quibusdam zelotypiae contentionibus nostrae [*]( B ) replentes animae domum. una earum nobis suauitati et amori est, blanda consiliatrix gratiae, quae uocatur uoluptas. hanc nobis opinamur sociam ac domesticam, illam alteram inmitem asperam feram credimus, cui nomen uirtus est.