De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis et ludentibus iaculans palpebris retia, quibus pretiosas iuuenum animas capit — oculus enim [*](C) [*]( 3 Deut. 21, 15-17 Philo de sacr. 5 (167, 11; I 208, 15 C.) 13 Philo de sacr. 5 (167, 22; I 209, 9 C.) 16 Philo de sacr. 5 (167, 28. I 209, 11 C.) (de merc. mer. 2 II 265, 28) 23 Philo de merc. mer. 2 (H 265, 35; I 210, 1 C.) ) [*]( 7 relinquent S (n eras.) relinquid M filios ipijlieri? M 10 cognoscet ed. Rom. (sjriyvutGETai LXX) cognoscit libri (cognoscat Uindob. 4601) illi dare A\'B 11 initium ipse B ipse 6 S (6 s. M., in quo est post eius eras.) A 12 mysteriorum SAP1 misteriorum cet. 14 misterium BV 15 requires M (r alt. s. u.) 25 animas iuuenum B )

349
meretricis laqueus peccatoris — quemcumque uiderit sensu dubio praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis faciens iuuenum uolare corda, domi inquieta, in plateis uaga, osculi prodiga, pudore uilis, amictu diues, genas picta. etenim quia uerum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis adfectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non ueritatem. uitiorum succincta comitatu et [*]( D ) quodam nequitiarum choro circumfusa, dux criminum talibus uerborum machinis murum mentis adgreditur humanae: sacrificium pacis est mihi, hodie reddo uota mea. hac ex causa progressa sum obuiam tibi desiderans faciem tuam, inueni te. institis texui lectum meum et tapetis ab Aegypto straui. aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamo. ueni fruamur amicitiam usque in diluculum, ueniet conluctemur cupidine. hanc enim per os Solomonis speciem fornicariae [*]( E ) uidemus expressam. nam quid tam meretricium quam saecularis uoluptas, quae a fenestra domus suae intrat oculis prima temptamenta praeludens et penetrat cito, si tu in plateam prospiciens, id est in publicas transeuntium uias, non in legis interna mysteria obtutum tuae mentis intendas? ea profecto est quae ualidioribus uinculis uelut cubile quoddam consociatae nobis communitatis intexit, ut qui reclinauerit se ligetur, et obprobriosae fraudis uelamine operit corporis sui [*]( F ) stratum ad sollicitandos animos iuuenum, absentiam uiri, hoc [*]( 1 Prouerb. 7, 8 sqq. 4 Prouerb. 7, 12 10 Prouerb. 7, 14—18 ) [*]( 1 laqueus est B peccatoris, ut Exp. in Luc. IIII10, sed de paenit. I 14, 73 et de bono mortis 6, 24 amatoris, quod magii conuenit. subest fortasse huic dicto poetae cuiusdam comisi uersus ex florilegio petituS; ceterum confer Iudith 9, 13 uulg. 4 osculi M oculis B osculis cet. 6 facia M (c in ras.) adspectate M (8 s. u.) pulcritudinis MAAIB 13 tappetis S (p pr. eras.) j\'łfJl\'P\' 14 cinnamomo P (mo alt. 8. u. m2) MI pi V 15 amicitiã. S amicitia. M\' amicitia P (a alt. ex ã) cet. conletemur A conlectemur A\' 16 libidiue V salemouis Y salomonis cet. 21 misteria MA\'BV 24 obprobriosae a obprobrosae libri operit Erasmus operiat libri )
350
est incuriam legis obtexens. lex enim absens peccantibus est; nam si adesset, non delinqueretur. et ideo ait: non enim adest uir meus in domo, abiit autem uiam longissimam inuolucro pecuniae accepto in manu. quid hoc esse dicam nisi forte quia diuites putant nihil esse quod non suae cedat pecuniae et in gratiam sui legem uelint esse uenalem? spargit odores suos uoluptas, quia Christi odorem non habet, thensauros demonstrat, regna promittit, amores [*]( 190 A ) spondit continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, uitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem. seducens inquit eum multo blandimento sermonum et laqueis labiorum suorum adligans domum adusque adtraxit. at ille secutus est eam circumuentus. nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus et solo umido natabant pauimenta uino. fraglabat unguento humus, spinis cooperta [*]( b ) piscium et marcentibus iam floribus lubrica. illic commessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus canentium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lasciuientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine. saltatrices tonsae et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta uomitu bibentium pocula maiore odore ebrietatis quam si recentia tantum uina fraglarent. ipsa [*]( r ) in medio stans \'bibite\' inquit \'et inebriamini, ut cadat [*]( 2 Prouerb. 7, 19 sq. 7 II Cor. 2, 15 8 Philo de merc. mer. 2 (II 266, 10; I 211, 2 C.) 11 Prouerb. 7, 21 sq. 15 cf. de Helia 8, 25 et 13, 46 25 Hier. 32, 13 (25, 27) ) [*]( 2 derelinqueretur A\' (re pr. exp.) P\' derelinquerent P (n alt. s. u., t ex t) 5 ni forte M 7 uenalem V m2 uenalium V ml cet., quod fort. defendi potest 8 theeauroa libri spondet A\'BP\' et m2 V 9 concubitos MPJ.\'}f\' 11 somnium M 14 est M Monacc. 2549 et 14399 Uindob. 758, om. cet. circumuenitur AA\'B 15 umido lJ[M\'P humido cet. 16 fraglabat P Monac. 2549 flagrabat cet. 19 canentium AA\' Uindob. 3925 caenantium S cenantium cet. 24 fraglarent AP Monac. 2549 flagrarent cet. )
351
unusquisque et non resurgat. ille apud me primus qui omnium perditissimus, ille meus est qui suus non est, ille mihi gratior qui sibi nequior. calix aureus Babylonis in manu mea inebrians omnem terram; a uino meo biberunt omnes gentes. qui est ergo insipientior deuertat ad me, et indigentibus sapientia praecipio dicens: panibus absconditis suauiter utimini et aquam furtim dulciorem bibite. manducemus et bibamus; cras [*]( D ) enim moriemur. transiet uita nostra tamquam uestigia nubis et tamquam nebula dissipabitur. uenite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter. uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. coronemus nos rosis, antequam marcescant. nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa laetitiae. hic omnia relincuntur, nihil secum quis feret nisi quod corporis uoluptate perceperit. denique ipsam ego institui [*]( E ) philosophiam. nec est alia uerior nisi ea quae bonum adserit [nisi] quod suaue atque iocundum sit. ergo uel philosophiae uel sapientiae Solomonis credite\'.