De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis quod [*]( D ) malitia praecedat tempore, sed iuuenculescat infirmitate. habet illa aetatis stipendium, uirtus autem praerogatiuam gloriae, quam plerumque iusto iniquus iudici cedit. cuius rei testis est fidelis diuina scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae uirum cessisse patienter primatus suos fratri suo Iacob, ita ut. diceret: ut quid milii primatus? sed quos iste posthabuit hos uir cognomento exercitationis praeditus quaesiuit mereri. nonne tibi uidetur Esau tamquam in agone uictus et propriae mentis [*]( E ) infirmitate inparem se existimans cessisse uictori coronam, quem uidebat nullis passionum inlecebris inflecti, quarum ipse puluerem sustinere non poterat? ut quid mihi inquit primatus? apud ignauos enim nulla sunt insignia uirtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim uirtutis quaedam instrumenta sunt. itaque sicut bellator sine armis esse non potest ita nec sine exercitatione uirtus. unde et dominus in euangelio ait: a diebus Iohannis Baptistae regnum [*]( F ) caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud et alibi: quaerite regnum dei, et ecce omnia praesto sunt uobis. non dormientibus nec otiantibus, sed uigilantibus et laborantibus pollicentur praemia, ... sed labori merces parata [*]( 7 Philo de sacr. 4 (166, 34; I 208, 3 C.) 11 Philo de sacf. 4 (166. 37; I 208, 5 C.) 13 Gen. 25, 32 14 Philo de sacr. 4 (166, 41; I 208, 7 C.) 23 Matth. 11, 12 25 Matth. 6, 33 ) [*]( 9 qua P (a ex &) 10 est om. MAA\' testis... S (eras. 8 in) fidelis est S (est 8. u.) MAA\' 26 neque otiantibue B non otiantibus V 27 lacunam significaui; fort. acribendum <non inertiae; , sed...; et labori a )