De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
et factus est inquit Abel pastor ouium, Cain autem operabatur terram. non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel, nec idem sit ordo nominum qui est ordo naturae. quid sibi uult mutatio ordinis, ut prius iunioris meminerit, ubi describitur uitae status operisque usus? interrogemus officiorum distantiam, ut colligamus causam praelationis. operari terram usu prius est, gratia inferius quam oues pascere. hoc enim instar cuiusdam est doctoris et principis meritoque senior a uetustioribus inchoauit, iunior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent [*]( 1SSA ) obnoxia. denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est uoluptatis, ut operaretur terram. recte ergo ubi nascuntur hi fratres, seruatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi uero exprimitur disciplina uiuendi, seniori iunior antefertur, quia etsi tempore iunior uirtute praestantior est. innocentia enim tempore posterior est quam malitia et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior; senectus enim [*]( B ) uenerabilis est, non annis incana,. sed moribus. et aetas inquit senectutis uita inmaculata. ubi ergo generatio exprimitur, praeueniat Cain, ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel. adulescentiam igitur et ipsam in [*](6 Gen. 4, 2 Philo de sacr. 4 (165, 35; I 206, 12 C.) Quaest. I 59 15 Gen. 3. 18 17 Gen. 3, 17 21 Philo de sacr. 4 (166, 14; I 207, 8 e.) 23 Sap. 4, 8 25 Philo de sacr. 4 (166, 16; I 207, 9 C.) 27 Philo de sacr. 4 (166, 19; I 207, 11 C.) ) [*]( 4 agnoscitur a cognoscit M agnoscit cet. bonum est MBV 7 non est] none M 14 senior MAA\' et (nior 8. u. m1) SP\' se cet. 15 incoauit P\'V 16 nullos om. S 17 dimissus V demissus P (e ex i) cet. 18 hi BPV hii cet. 27 adulescentiara P adolescentia M adolescentiam M\' (0 ex u) eet. )