De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ergo, ut quod proposuimus conpleamus, adiecit inquit [*]( C ) parere Abel, hoc est meliorem Eua, quae grauiter ante peccauerat, ex se generauit sententiam, ut superioris sententiae aboleret errorem. mentior, nisi hoc in uniuersis probatur. ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens obseruantiam diuinorum. unde et [*]( D ) euidenti naturae nouitate ortum Iesum Christum ex uirgine ut probaret propheta ait: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. butyrum et mel manducabit, priusquam sciat malum aut bonum: quoniam priusquam sciat bonum aut malum non credit malitiae, ut eligat quod bonum est et infra: priusquam sciat puer uocare patrem aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae contra regem Assyriorum . solus enim fuit qui non est captus saeculi huius uanitate et carnali tumore. utpote qui se humiliauit factus oboediens [*]( E ) usque ad mortem. longe uniuscuiusque nostrum dissimilis, qui nos frustra extollimus mente carnis inflati. unde et nemo sine peccato nec unius diei infans, ille autem peccatum [*]( 4 Matth. 27, 60 5 Esai. 11, 10 15 Esai. 7, 14 sq. 20 Esai. 8, 4 24 Philipp. 2. 8 27 Iob 14, 4 sq. I Petr. 2, 22, cf. I Ioh. 3, 5 ) [*]( 1 m nunc iam M nuntium lłf\' iam nunc SAA\' 2 quia M (a s. u.) V qui cet. 5 licet eras. S, om. M.L4.\' eius eras. S, om. MAA\' 6 euangelii M (i alt. s. u.) euangeli B comprobabit P 16 uocabitur P uocab V 17 malum aut bonum quoniam priusquam sciat om. liVV 18 bonum aut malum M malum aut bonum SAA\'jI\'PP\'V bonum et malum B 24 utpute M et (corr. m2) SP 26 quia BP )

346
non fecit. et ideo in nobis ante Cain nascitur se ipsum praeferens, postea Abel generatur, in quo sit reuerentia diuinitatis. prius ergo inrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum. ubi autem bonum ibi iustum, ubi iustitia ibi sanctitas, hoc est Abel, qui adhaeret deo[*](. F )