De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

bene autem inter dominum et seruum seruatur distantia, ut praerogatiuam domini intellegas, serui gratiam. de Moyse legitur quia sepulturam eius nemo scit, de Christo autem <quia> sepultura eius de terra sublata est, quia ille secundum mysterium legis expectabat redemptionem, ut resurgeret, hic secundum euangelii donum redemptionem non expectabat, sed [*]( 187 A ) donabat. et ideo sepultura eius non ignorata est, sed eleuata, quam diutius creatura tenere non potuit, quia per ipsum omnis creatura properauit a corruptionis seruitiis eleuari. nemo ergo scit sepulturam Moysi, quia uitam eius omnes [*]( 7 Matth. 17, 3 8 Reg. IIII 2, 11 12 Psalm. XXXII 6 20 Esai. 53, 8 Marc. 16, 19 25 Rom. 8, 21 ) [*]( 2 successio (s alt. 8. u., secessio m2) S 3 est igitur AA\'M\' 6 terris Monac. 14399 et Uindob. 758 terrenis S (en eras.) cet. 8 post est add. a quibusdam B malim quom translatus 9 est om. Monac. 2549 10 mortus M mortuus autem moyses (om. quidem) B 17 inter dili M 19 quia addidi 20 misterium MBA\' 22 euangelid S (tl eras. et s. ras. i) V euangeli B (i in ras.) 26 sepulturam scit B )

345
nouerunt, Christi autem sepulturam uidimus, sed nunc iam non nouimus, quia resurrectionem eius agnouimus; debuit enim cognosci tumulus eius, ut resurrectio manifestaretur. et ideo in euangelio tumulus summa expressione describitur, in lege [*]( B ) non quaeritur, quia licet resurrectionem eius lex adnuntiauerit, nobis tamen euangelii series plenissime conprobauit.