De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

V. DE ALIA ECCLESIA, IN CVIVS INTERIORE PARTE SANCTI HIERONVMI SEPVLCHRVM HABETVR.

De sepulchro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus si ait: Sepulchrum sancti Hieronymi, de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eandem ciuitatulam in ualle est. fabricata, quae in [*]( 1 Psalm. 77, 16 I Cor. 10, 4 ) [*]( ftqde 1 edui paratiI P 3 consulatoriara P pduxit Z proueiit aquam uel undam Br 4 Item Z est om. Br de om. Br 5 eduč Y que om. Br laconam Br 1. m., corr. 2. m. 6 liinfis Z 7 conspexit Z p inserit obtutibus Br lauauit Br 8 IIII De sepulchro dauid PY 10 de dauid sepulchro regis Br 11 dedit responaum Br regis om. Z 14 ornamento om. P lapidem Y lapideum Z 15 illud 8. circamd. om. P 16 clare lucentem om. P murum YZBr 18 monticulo cm. P 19 titulus deest in PZ De sepulchro hieronimi Y 21 nobis bi soll. Y 22 noa 2. m. corr. Br 23 ipse conspexi arculfas Br illa Z 24 cinitaculam PY ciuitatem Br ) [*]( XXXYIlll Itim. Hleroiol. ) [*]( 17 )

258
meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlemitici. Quod uidelicet Hieronymi sepulchrum simili opere ut Dauiticum monumentum conpositum nullum ornatum habet.

VI. DE MONVMENTIS ILLORVM TRIVM PASTORVM, QVOS NA- SCENTE DOMINO CAELESTIS CIRCVMFVLSIT CLARITVDO.

De monumentis illorum pastorum, quos nocte dominicae natiuitatis caelestis circumfulsit claritudo, Arculfus nobis breuem contulit relatiunculam inquiens: Trium illorum in ecclesia pastorum tria frequentaui monumenta iuxta turrem Gader humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem plagam distant Bethlem. Quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae lucis claritas circumdedit, in quo eadem ecclesia est fundata eorundem pastorum continens sepulchra.

VII. DE SEPVLCHRO RACHEL.

Rachel in Effrata, hoc est in regione Bethlem, et liber Geneseos sepultam narrat, sed et Locorum liber in eadem regione iuxta uiam humatam refert Rachel. De qua uia Arculfus mihi percunctanti respondens ait: Est quaedam uia regia, quae ab Helia contra meridianam plagam Chebron ducit, cui uiae Bethlem uicina VI milibus distans ab Hierusolyma ab orientali plaga adhaeret. Sepulchrum uero Rachel in eadem [*]( 11 Hieron. Onom. p. 101, 8 13 Luc. 2, 9 17 Hieron. Onom. p. 117, 16 20 Hieron. Onom. p. 101, 6 ) [*]( 1 monti celli Z conterminata Br 2 betlemitici littera h erasa P bethlemitica Z 3 dauidicum ZBr 5 VI titulus deest in PYZ trium om. Br 8 breuiter Br 10 trea Y gaęer Y sader Br 11 humatorum om. Z quod Y 12 distat ZBr ta bethlem YBr 13 gygregis P nocia Br 15 contenens P 16 VII titulxp deest in YZ 17 effratba Y in ante regione om. Z et om. Z 1H ita uiam Br, h \\ corr. 2. m. arculfus uia Br 20 quidem Y 21 elia coVr. 2. m. Br cebron sic semper Z chebron ex cebron hic et p. 259, 2. 7 ciirr. 2. m. Br 22 quinque Br ad orientali P 23 eiusdem YBr. )

259
uiae extremitate ab occidentali parte, hoc est in dextro latere, habetur pergentibus Chebron cohaerens, uili operatione collocatum et nullam habens adornationem, lapidea circumdatum pyramide. Ibidem et nominis eius titulus hodieque monstratur, quem Iacob maritus super illud erexit.

VIII. DE CHEBRON.

Chebron, quae et Mambre, olim Philistinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis, nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquiis uestigia ostendit ruinarum, uicos tamen quosdam uili opere constructos et uillas, alias intra et alias extra illas muralium reliquias distructionum, per campestrem collocatos planitiem, in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat.

VIIII. DE VALLE MAMBRE.

Ab orientali uero plaga eiusdem Chebron ager occurrit speluncae duplicis respiciens Mambre, quem emit Abraham ab Effron Hethaeo in possessionem duplicis sepulchri. [*]( 7 Hieron. Onom. p. 84, 14 17 Gen. 23, 17-19 ) [*]( X 1 dętro Z dextero Br 2 uili opere uel operatione Br 3 ornationem Y de lapidea Br circumdatus, sed corr. 2. m. Br 4 demonstratur Br 5 maritus eius Br direxit Z 6 VIII titulus deest in Z DE HE- BRON Y 7 quoque et Z quod et Y filistinorum Y 8 gvgantum Y ti 9 sanctua om. Br arculfus dicit Br 10 ciuitaa corr. 2. m. Br 11 reliquis PBr quosdam tamen Br 12 agellos et uillas llr alios intra et alios extra YBr 13 reliquas P reliquis Y distinctionum Br habet collocatos Br 15 habitat Z 16 VIIII titulus tantum extat in Br VIIII De ualle Mambre. X Et de sepulcris IIII patriarcharum. 17 ager ille YBr ager] ate P 18 spelunce duplici Br habraham Br 19 aet theo Y cedheo Z corr. 1. m. getheo Br littera c erasa. Post sepulchri addit Br: que non uidetur super terram, sed sub terra putantur bina sepulchra. ) [*]( 17* )

260

X. DE SEPVLCHRIS IIII PATRIARCHARVV.

In huius agelli ualle sanctus Arculfus locum sepulchrorum Arbe uisitauit, hoc est quatuor patriarcharum, Abraham et Isaac et Iacob et Adam primi hominis, quorum plantae non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti moris est, sed ad meridiem uersae et capita contra septemtrionalem plagam conuersa. Horum locus sepulchrorum quadrato humili circumuenitur muro. Adam protoplastus, cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatus a ceteris tribus haut longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei ualli partem non in saxeo in petra exciso sepulchro super terram, ut ceteri de semine eius honorati quiescunt, sed in terra humatus humo tectus et ipse puluis in puluerem uersus expectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat. Et sic de tali sepulchro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia. Et iuxta exemplum primi parentis sepulchri ceteri tres patriarchae et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant. Quorum quatuor sepulchra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas quasi ad formam alicuius basilicae paruas memorias fabricatas iuxta . mensuram longitudinis et latitudinis uniuscuiusque sepulchri formatas. Abraham et Isaac et Iacob tria sepulchra uicina tribus superpositis candidis lapidibus, ad hanc, de qua [*](2 Hieron. quaest. hebr. t. III p. 840 ed. Vall. 10 Gen. 3, 19 1 titulus deest in omnibus codicibus 2 agelli om. P sanctus ille arculfus Br locum om. Z 3 habraham P abraham, isaac, iacob et adam Br 4 isac Y 5 urbis Z 7 locum Z 8 circumuenit Z h proptoplaustus PYZBr 11 haud Z aut corr. 2. m. Br aborialem Br, 2. m. i in e corr. extremum Y 12 uali PZ uili Y saieo petra Y non infra ex ea in petra Br excisa Y exciso ex excisa 1. m. corr. Br 13 de om. Z 14 sed intra humatas in Br 16 pausauit Br talis de sepulchro Y eius quod in terra sepultus est, absque dubio glossema Br 17 diuina expletur Br 18 patriarce Br 19 habentur Br 22 in uniuscuiusqae Br 28 abraham. isaac et iacob Br isac Y. 24 conditis PZ scribsimus P scribimus Br )

261
scripsimus, figuram formatis, ut superius dictum est. proteguntur. Adam uero sepulchrum superposito quidem, sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. Trium quoque feminarum uiliores et minores memorias ibidem conspexit Arculfus, Sarrae uidelicet et Rebeccae et Liae, humatarum in terra. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquissimae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dinoscitur. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae ciuitates condita fuerat, sed etiam uniuersas Aegyptiuas urbes in sua praecessit conditione, quae nunc misere monstratur distructa.

Hucusque de sepulchris patriarcharum sufficiat craxasse. Nunc de Mambre colle.