De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

XVII. DE COLORE IORDANIS.

Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur; cuius talis color mare salinarum intrantis longo maris tramite a colore maris mortui per alueum eius facile discerni potest.

Quod uidelicet mortuum mare in magnis tempestatibus conlisione fluctuum ad terras sal efficit per illius circuitum maris habundanter haberi, quod non solum undique uicinis, sed [*]( 1 porregitur P 2 adeuntis Br solus cliuium PY diacendunt Z 3 reuersi descendant Br 6 babtizatus P lapidibus Y 7 cancbris Br quae Br sub ipsa Z R aquae] atque Z 9 canchris Br 10 in uallis Z 11 per que iordanis influit fluuius Br 12 quoddam grande monachorum est monasterium Y 13 descripte P monticulo, corr. 1. m. Z 14 et om. Z in honore PBr 15 babtizatoris P idem monasterium Y circumdatus P circum Br 17 XVII Br = XVI P = XV Z titulus deest in Z De iordanis colore Br 18 cbolor Z 19 cois Z 20 intrans Y longe, corr. 1. m. Z maria ante tramite om. YZBr 22 a uerbis: Quod uidelicet etc. nouum capitulum, XVI, exordium sumit in Z 24 seu etiam Br )

267
etiam longe positis nationibus ualde magnum profectum praebet solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi uerum naturaliter salsissimum sal esse gustu conprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet. Unde et Dominus in euangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae et cetera. De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperto nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens uisu et gustu atque tactu conprobauit esse uerum salsissimum sal.

XVIII. DE MARI MORTVO.

Idem nobis et de maris mortui sale nan-auit, quod similiter hisdem tribus supradictis sensibus a se conprobatum nuntiauit. Qui etiam eiusdem superius memorati lacus maritimam frequentauit oram, cuius longitudo usque ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uicina Sodomorum. [*]( 8 Matth. 5, 13 16 Heges. IV c. 18 p. 253, 29, cf. Pseudo-Eucher. in IV Reg. c. 25 ) [*]( 2 colore P sal terrae Br 3 siçculo corr. 2.. m. Br habere, corr. eadem m. Z lapidea montis Br 5 conprobatur Z a uerbis: Aliter ergo etc. nouum capitulum exordium sumit in Br XVIII De mare mortuo ergo] uero Z 6 uocitare P, sed carr. inde et Z 8 et cetera om. YBr 10 per om. Z aliqd Br in Sicilia] ibidem Br uisu et tactu atque gustu Br 12 titulus deest in omnibus codicibus. Nouum capitulum (XVII P) solummodo hic inchoatur in YP 13 maris mortui] inosaui uel ortui Br sal enarrauit Z qui YP 14 isdem Y idem Br 1, corr. 2. m. narrauit Br 15 mar;tinam Z 16 usque om. Z, pro quo cuius, sed lineola perducta deletum 17 quincentis PBr, corr. 2. m. Br octnaginta hanc formam exhibent PZ centum quinquaginta stadiis Br i stadia Z 18 uicinam codices, uicina scripsi secutus uulgatam lectionem Hegesippi p. 253, 31 et Ps. Euch. in IV Beg. c. 25 )

268

XVIIII. DE FONTIBVS IORDANIS.

Arculfus noster et ad illum peruenit locum in prouincia Foenicis, ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unum nomine Ior et alter Dan uocitatur. Qui simul mixti conpositum Iordanis accipiunt nomen. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis, sed in Traconitide terra CXX interiectis stadiis usque ad Caesaream Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Traconitide, Fiala plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus diriuatur et in Panio diuisis aquarum effusionibus ebullit, quae, ut supra dictum est, Ior et Dan nominari solent. Inde quoque emergentes et interiecto quodam interuallo in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur. Postea lacum istum, qui Genezar dicitur, medio transit fluento. Quibus ex locis plurima circumuagatus deserta Asfaltio suscipitur lacu . atque in eum conditur. Itaque duos lacus uictor egressus in tertio haeret. [*]( 3 Hieron. (ed. Maurina) t. IV p. 78 Onom. p. 131, 25 Eucher. Instr. II p. 158 (ed. Wotke) Heges. III c. 26 p. 217, 12 ss. ) [*]( <1 XVIII P = XVII Z = XVIIII Br titulus deest in YZ; in P in extrema linea paginae est: De iordanis binis fontibus 3 fenicis YBr uicini Br soltts 4 uni nomen Z et dan alter Br 5 accepit Br 7 ante in Traconitide in Br repetitur accepit nomen, deleuit eadem manus intra conitide Z introconitide Br terrg P terre Br solus 8 cęsariam P qui P paneas, sed panio Y pannias et pannio Br 10 intrachonin tide P Sola Br 12 duabus effusionibus YBr 13 nominare sola P inde YBr et Heges. p. 218, 30 node PZ qctdam Br solus 14 deinde Z 15 diregens P 16 locum Br 17 situm codices, istum scripsi, cf. Heges. p. 218, 32 genesar Y geresar Br trans Br 1H per plurima Y ciroumfagatus corr. 1. m. Z asfaleo P lacu om. Br 19 lacoa Y )

269

XX. DE MARE GALILEAE.

Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galileae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiit parte, cui magnae finitimae adhaerent siluae. Lacus ipsius ueluti quodam maris ambitu < sinus > amplissimus in longitudinem CXL stadia extenditur, latitudine XL diffunditur; cuius aquae dulces et ad potandum habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia harenoso undique litore circumuenitur, unde et purior haustus eius ac mollior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio lacu praestantiora repperiri possunt.

Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta detulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco, quo de faucibus maris Galileae Iordanis egreditur, usque ad eum locum, ubi in mare mortuum intrat, VIII dierum iter habuit; quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula saepius, sicut ipse narrat, sanctus prospexit Arculfus. [*]( 14 Heges. III c. 26 ) [*]( 1 XI/Villi P = XVIII Z = XX Br titultus deest in Z 2 sanc- tus om. Y arculfus aanctu9 Z 3 cinnereth Z tyberiadis YZ ni 4 masore P circniuit Z 4 fitim<j corr. eadem m. P 5 quondam Y ambitu om. PZ sinus om. omnes codices, addidi ex Heges. III c. 26 p. 217, 1 amplissimis PZ 6 per CXL Br latitudinem Br e difunditur P 8 oiliginis Y turpidum Y turpidum corr. 2. m. Br solus recipitque Br, 2. m. corr. quę 9 quod YZ quia P et Heges. p. 217, 5 harenoso scripsi cttm YZ et Heges. I. c. arenoso PBr 10 aastoB PY; h 2. m. ascriptum est Y eius] est Y 11 Bpeciae fir et in Br loco, sed corr. in lacu P loco Z lacu etiam Heges. p. 217, 12 repperi P 13 de om. Br, sed eadem manu super Iordanis scriptum est cinnera Z cinera Br 15 excepta Y et ipse Z 16 de eo loco Z 17 in om. Y 18 itiner Br item Z 19 speculas Br sicuti YBr proSspexit, duabus litteris erasis Br )

270

XXI. DE PVTEO SAMARIAE.

Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans ad eiusdem prouinciae peruenit ciuitatem, quae hebraice dicitur Sichem, graeca uero et latina consuetudine Sicima nominatur, quae, quamlibet uitiose, et Sichar uocitari solet. Itaque prope hanc eandem ciuitatem quandam extra murum uidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur.

In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius quatuor respiciens partes intrinsecus medius habetur, super quem Saluator itineris labore fatigatus cuiusdam diei hora sedebat sexta. et ad eundem puteum illa Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam haurire uenit. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter cetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Arculfus itaque, qui de eiusdem putei bibit aqua, de illius altitudine enarrat dicens: Ille, quem aspexi, puteus altitudinis habet bis uicenas orias, hoc est XL cubitos. Oria ergo siue cubitus est utriusque manus a latere extensio utroque.

Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et fugitiuorum, habetur in tribu Manasse et in monte Effraim, ubi et ossa Ioseph sunt humata. [*]( 3 Hieron. Onom. p. 154, 30 Quaest. in Genes. c. 48, 22 16 Ioh. 4, 11 21 Hieron. Onom. p. 152, 5 ) [*]( 1 XX P = XVIIII Z = XXI Br titulus deest in Z 2 sanctus sacerdos Y 3 hebraicae P ebraice Z dicitur dicitur, sed altero deleto Z 4 sethim Br 5 quequilebet uiciose Br uiti et P 7 qua quadrifica Y quadrificam Br, corr. 2. m. 8 in crucis similitudinem Br figura. om. Br post inferius 2. m. additum est forma Br 9 discribitnr P h 12 iteneris Br, corr. Z in cuiusdam Y 14 aurire PBr aurire corr. 2. m. Y 15 ad iesum Z 16 auries P aurias Y 18 altitudinem, sed littera m erasa Br enarrauit Y inquiens YBr 20 extensa Y 22 fugitiuam Br habebatur Br manase Y manesse P et monte Br )

271
272

XXII. DE QVODAM FONTICVLO SOLITVDINIS.

Arculfus saepe memoratus quendam in deserto lucidum aspexit fonticulum, de quo, quemadmodum traditur, sanctus Iohannes bibebat baptizator, lapideo protectum tecto calce perlito.