De Locis Santis

Adamnan, Saint

Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

XXIII. DE LOCVSTIS ET MELLE SILVESTRI.

De eodem namque Iohanne euangelistae scribunt: Esca autem eius erat locustae et mel siluestre. Idem noster Arculfus in illa solitudine, ubi Iohannes habitabat, quoddam locustarum uidit minimum genus, quarum corpuscula in modum digiti manus exilia et breuia sunt; et quod earum breuia <est> ualde uolatus, similis leuium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur. Coctae-per oleum pauperem praebent uictum. De melle uero siluestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus ita dicente: In eodem deserto quasdam uideram arbores, quarum folia lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei; quorum utique foliorum natura fragilis ualde est, et qui ea in escam sumere cupiunt, primum manibus confricant, deinde comedunt. Et hoc est siluestre mel in siluis sic repertum. [*]( 7 Matth. 3, 4 ) [*]( 1 XXI P = XX Z = XXII Br titulus deest in Z De lucustig et mel siluestf Y solitudinis fonticulo Br 3 fonticulum aspexit P 4 bibebat iohannes Br iohannis PZ babtizator P 5 prplito P 6 XXII P = XXI Z titulus deest in YZBr siluestri mellae P 7 iohanne om. Y iohanne corr. ex iohannes Z 8 erant P erit corr. 2. m Br locusta Z 9 inhabitabat YBr 10 quorum YZ 11 quia P breuis euolatus P est om. codd. breuis est ualde uolatus scripsi 13 coctaeque Y pauperum Br De melle etc. est initium capitis XXIII in Br, quod inscribitur: De locustis et mel siluestre 15 eo ita Br eadem Z, sed corr. quosdam P, sed quarum 16 et ante saporis om. Br mellis Br 17 ea om. Br 18 confringunt YBr et Z m. 1., corr. 2. m. Z in confricant 19 melle siluis Br )

273

XXIIII. DE ILLO LOCO, IN QVO SALVATOR QVINQVE PANES ET DVOS BENEDIXIT PISCES.

Ad quem locum noster saepe memoratus peruenit Arculfus, cuius herbosus et planus campus, ex qua die in eo Saluator quinque milia quinque panibus et duobus piscibus saturauit, numquam aratus est. In quo nulla cernuntur aedificia; quasdam solummodo columnas paucas Arculfus aspexit lapideas super marginem illius fonticuli iacentes, de quo illi eadem biberunt, ut fertur, die, qua Dominus esurientes eos tali refectione recreauit. Qui uidelicet locus citra mare Galileae est, respiciens ciuitatem Tiberiadem ab australi plaga sibi occurrentem.

XXV. DE CAPHARNAVM.

Qui ab Hierosolymis discendentes Capharnaum adire cupiunt, ut Arculfus refert, per Tiberiadem uia uadunt recta, deinde secus lacum Cinereth, quod est et mare Tiberiadis et mare Galileae, locumque superius memoratae benedictionis peruium habent, a quo per marginem eiusdem supra commemorati stagni non longo circuitu Capharnaum perueniunt maritimam in finibus Zabulon et Neptalim. Quae, ut Arculfus refert, qui eam de monte uicino prospexit, murum non habens angusto inter montem et stagnum coartata spatio per illam maritimam [*]( 19 Hieron. Onom. p. 111, 23 ) [*]( 1 XXm P = XXII Z = XXIIII Br titulus deest in Z ubi Br dominus Br 2 duo P pisces benedizit Br 3 arculfus peruenit Z 4 erbosus Br saluator in eo Y 5 quinque om. Br., sed 2. m. V supra scriptum est saturauit hominum Br 6 numq Br in qua Br solus 7 solum modum ex solummodo corr. 2. tn. Z conspexit Br O 8 eadem ex earum corr. 2. m. Br 9 ut refert Br egtali corr 2. m. Br 10 contra Br gallI Z 11 plagaiji Br 12 XXIIII P = XXIII Z = XXV I r titulus deest in Z Cafarnaum Y 13 hierusolimis Y descendentes YBr cafarnaum YZ 14 uiam uadunt n rectam Br 15 cineret P cinerah corr. 2. tn. Z 16 locum namque Br U per ui;m corr. 1. m. Z 17 memorati YBr 18 stangni Z peruenerunt Br 19 ut refert arculfus Br 20 prospexit uicino Br 21 coljartata P co\'l\'artata Z spatia Y ) [*]( XXXVIIII. Itin. Hlerolol. ) [*]( 18 )

274
oram longo tramite protenditur, montem ab aquilonali plaga, lacum uero ab australi habens ab occasu in ortum extensa dirigitur.

XXVI. DE NAZARETH ET ECCLESIA EIVS.

Ciuitas Nazareth, ut Arculfus, qui in ea hospitatus est, narrat, et ipsa ut Capharnaum murorum ambitum non habet supra montem posita, grandia tamen lapidea habet aedificia ibidemque duae pergrandes habentur constructae ecclesiae, una in medio ciuitatis loco super duos fundata cancros, ubi quondam illa fuerat domus aedificata, Dominus in qua noster nutritus est saluator. Haec itaque eadem ecclesia duobus, ut superius dictum est, tumulis et interpositis arcibus subfulta habet inferius inter eosdem tumulos lucidissimum fontem conlocatum, quem totus ciuium frequentat populus de illo exhauriens aquam, et de latice eodem sursum in ecclesiam superaedificatam aqua in uasculis per trocleas subrigitur. Altera uero ecclesia in eo fabricata habetur loco, ubi illa fuerat domus constructa, in qua Gabrihel archangelus ad beatam Mariam ingressus ibidem eadem hora solam est locutus inuentam. Hanc de Nazareth experientiam a sancto didicimus Arculfo, qui in illa duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus et idcirco in ea diutius hospitari non poterat, quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare de Burgunnia [*]( 1 ab om. Br 2 locum Br australe Y 3 diregitur, sed corr. Z dir. extensa Br 4 XXV P = XXITI[ (cod. faho XII) Z = XXVI Br I titulus deest in Z. solum De nazareth PY ecclesiis Br 6 cafarnaum Y 8 grandes Br aecclesiae Br 9 duos om. Y canchros Br o do. 10 quandam P quandam corr. 2. m. Br dominus om. Y in qua nr P 11 itaque om. Br • duabus-tabulis Br 12 arcubus Z 8 13 eodem corr. 1. m. Z 14 exauriens PYBr 15 sursum eclesiam Z superaedificatam om. Br 16 aqua ex aq, corr. 2. m. Br solus cocleas Y eubregitur PY 17 eclesia deleta Ittera m Z 19 ibidem] ibi superedificatam Br solamen locutus Z locutus solam est inuentans Y sola locutus est inuenta Br 20 nazareht P nazaret Br dedicimua P 21 qui ibi Br 23 burgunia P bugania corr. 1. tn. ex gubunia Z )

275
ortus uitam ducens solitariam Petrus nomine, qui post eundem circuitum ad illum, in quo prius est commoratus, reuersus est solitarium locum.

XXVII. DE MONTE THABOR.-

Mons Thabor in Galilea tribus milibus a lacu Cinereth distat mira rotunditate ex omni parte collectus, a plaga boreali respiciens supradictum stagnum herbosus ualde et floridus. In cuius amoena summitate ampla planities silua pergrandi circumcincta habetur, cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium et plurimae eorundem cellulae. Nam illius montis campestris uertex non in angustum coartatur cacumen, sed in latitudine dilatatur stadiorum XXIII, altitudo autem eius XXX stadiis sublimatur. In eadem quoque superiore planitie non parui aedificii ternae sunt fundatae celebres ecclesiae iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus caelesti laetificatus uisione et ualde pauefactus ad Dominum locutus ait: Bonum est nobis hic esse, et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Heliae. Itaque supra memorati monasterii et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum lapideo omnia circumueniuntur muro; ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in eiusdem sancti montis celsitudine; nam [*]( 5 Hieron. Onom. p. 156, 33 10 Heges. IIII c. 4 p. 230, 63 17 Luc. 9, 33 ) [*]( 1 qui iam Y 2 est om. PZ 3 est om. P solitarium sanctum locum Br Lacuna in P uno folio amisso 4 XXV Z = XXVII Br titulus deest in Z tabor littera h 2. m. inserta Br 6 collectus a 1 r om. Y collectus parte Br boreli Br 7 frodidus corr. 1. m. Z 8 siluae Y 10 erum diei corr. 2. m. in eorum 1ir cel- Y IQle corr. 2. m. Br 11 coartatus Br 12 latitudinem Br XXIII ex XXIIII corr. Y XX trium Z 13 autem om. Br eodem Br un 14 sunt ternae Y terna eşt Br, corr. 1. m., ut videtur 17 est om. Br 18 et ante faciamus om. Z 19 eliae Y monasteria Y et ante trium om. Br 20 lapidea Z ) [*]( 18* )

276
Petrus Burgunnio christicola in illis terris semitarum eius ductor non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius inmorari festinationis intuitu. Sed inter haec et hoc etiam notandum, quod illius famosi montis nomen graecis litteris sic oporteat scribi per d et w longum OABQV, latinis uero litterulis cum adspiratione Thabor producta o littera. Huius orthographia uocabuli in libris Graecitatis est reperta.

XXVIII. DE DAMASCO.

Damascus ciuitas regalis magna, ut Arculfus refert, qui in illa per aliquot hospitatus est dies, in campo posita lato, amplo murorum ambitu circumcincta, insuper etiam et crebris turribus communita, plurima extra muros habens in circuitu oliueta, quam et magna IIII flumina interfluentia gaudenter laetificant. In qua Saracenorum rex adeptus eius principatum regnat, et ibidem in honorem sancti Iohannis baptistae grandis fundata ecclesia est. Quaedam etiam Saracenorum ecclesia incredulorum et ipsa in eadem ciuitate, quam ipsi frequentant, fabricata est.