Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
  2. nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
  3. polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
  4. sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videnti
  5. nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas
  6. in fine enumerasse paro et remeare tenebris.
  7. hic Marius: nec multa dies iam restat ituro
  8. aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua
  9. in longum imperium consul. nec Sulla morari
  10. iussa potest aut amne diu potare soporo:
  11. lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.
  12. imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,
  13. quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam
  14. existet, Sullae qui se uelit esse secundum.
  15. ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum
  16. et gratum terris Magnus caput: ille deum gens,
  17. stelligerum attollens apicem, Troianus Iulo
  18. Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa
  19. hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt!
  20. heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,