Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- et patriam laudat miserando in uulnere dextram.
- illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
- nondum passa marem, qualis optabit habere
- quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’
- cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
- quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
- tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artus
- et stetit adductis super ora trementia frenis,
- Tullia non ullos satis exhaustura labores
- ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris
- fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
- egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
- illa autem, quae tondetur praecordia rostro
- alitis (en quantum resonat plangentibus alis
- armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcem
- uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
- Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
- iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
- delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,
- armenti quondam custos immanis Hiberi,