Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.’
- Tum iuuenis lacrimans: ‘Restare haec ordine duro
- lamentor rebus Latiis. sed luce remota
- si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,
- perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis
- exuret ductor scelus, aut quae digna renatos
- ales in aeternum laniabit morsibus artus?’
- Ne metue: exclamat uates ‘non uita sequetur
- inuiolata uirum: patria non ossa quiescent.
- namque ubi fractus opum magnae certamine pugnae
- pertulerit uinci turpemque orare salutem,
- rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis.
- damnatusque doli desertis coniuge fida
- et dulci nato linquet Carthaginis arces
- atque una profugus lustrabit caerula puppe.
- hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina uiset.
- pro! quanto leuius mortalibus aegra subire
- seruitia atque hiemes aestusque fugamque fretumque
- atque famem, quam posse mori! post Itala bella
- Assyrio famulus regi falsusque cupiti