Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. nam uirgo admonuit tempus cognoscere manis
  2. femineos, ne cunctantem lux alma uocaret.
  3. Felix haec inquit ‘Veneris nurus ordine longo
  4. Troiugenas iunxit sociata prole Latinis.
  5. uis et Martigenae thalamos spectare Quirini?
  6. Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olim
  7. gens uicina procos, pastori rapta marito
  8. intrauitque casae culmique e stramine fultum
  9. pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis.
  10. aspice Carmentis gressus. Euandria mater
  11. haec fuit et uestros tetigit praesaga labores.
  12. uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae
  13. augurio ualuit mentis uenturaque dixit
  14. regna uiro et dextros agnouit in alite diuos.
  15. ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
  16. fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
  17. non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
  18. hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
  19. cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,
  20. tristia defensi ferro monumenta pudoris,