Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. et fuit in tanto non paruum pectore numen.
  2. carmine complexus terram, mare, sidera, manis
  3. et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
  4. atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris
  5. prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.’
  6. Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,
  7. ‘Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
  8. hic caneret uates, quanto maiora futuros
  9. facta eadem intrarent hoc’ inquit ‘teste nepotes!
  10. felix Aeacide, cui tali contigit ore
  11. gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.’
  12. Sed, quae tanta adeo grassantum turba, requirens,
  13. heroum effigies maiorisque accipit umbras.
  14. inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno
  15. Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris ora
  16. miratur, geminos aspectat laetus Atridas
  17. iamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.
  18. uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram:
  19. alternam lucem peragebat in aethere Pollux.
  20. Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.