Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- incipit Aeneades: ‘Libyci certissima proles
- Hammonis, quando exuperat tua gloria cunctos
- indubitata duces similique cupidine rerum
- pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum
- ad decus et summas laudum perduxerit arces.’
- ille sub haec: ‘Turpis lenti sollertia Martis.
- audendo bella expedias. pigra extulit artis
- haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi
- praecipita tempus: mors atra impendet agenti.’
- haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,
- diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
- Atque hic Elysio tendentem limite cernens
- effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
- purpurea effusos per colla nitentia crines,
- Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulget
- praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
- mirantes animae et laeto clamore frequentant.
- qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
- dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquit
- docta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,