Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. talia letiferis restant patienda tyrannis.
  2. sed te maternos tempus cognoscere uultus,
  3. cuius prima uenit non tardis passibus umbra.’
  4. Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.
  5. namque ubi cognouit Latio surgentia bella
  6. Poenorum Venus, insidias anteire laborans
  7. Iunonis fusa sensim per pectora patrem
  8. implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,
  9. Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.
  10. ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
  11. et dedit alternos ambobus noscere uultus,
  12. sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,
  13. cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
  14. optassem Stygias uel leto intrare tenebras!
  15. quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,
  16. eripuit sine honore dies et funere carpsit?’
  17. excipit his mater: ‘Nullos, o nate, labores
  18. mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum
  19. exsoluor, miti dextra Cyllenia proles