Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Illam lingeret ut puella simplex,
  2. Quam castae quoque diligunt Sabinae.
  3. Dispersa rate tristibus procellis
  4. Mersus fluctibus obrutusque ponto
  5. Ad votum Diodorus enatavit.
  6. O tardus nimis et piger maritus!
  7. Hoc in litore si puella votum
  8. Fecisset mea, protinus redissem.
  1. Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
  2. Uteris et Veneri servit amica manus,
  3. Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
  4. Quantum vix animo concipis ipse tuo.
  5. Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
  6. Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
  7. Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
  8. Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  9. Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  10. 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'
  1. Campis dives Apollo sic Myrinis,
  2. Sic semper senibus fruare cycnis,
  3. Doctae sic tibi serviant sorores,
  4. Nec Delphis tua mentiatur ulli,
  5. Sic Palatia te colant amentque:
  6. Bis senos cito te rogante fasces
  7. Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
  8. Felix tunc ego debitorque voti
  9. Casurum tibi rusticas ad aras
  10. Ducam cornibus aureis iuvencum.
  11. Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?
  1. Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
  2. Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
  3. Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
  4. Cuius laeva calet robore, dextra mero:
  5. Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
  6. Nobile Lysippi munus opusque vides.
  7. Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
  8. Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
  9. Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
  10. Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
  11. Offensus variae tumidis terroribus aulae
  12. Privatos gaudet nunc habitare lares,
  13. Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
  14. Sic voluit docti Vindicis esse deus.
  1. Alciden modo Vindicis rogabam,
  2. Esset cuius opus laborque felix.
  3. Risit, nam solet hoc, levique nutu
  4. 'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
  5. Inscripta est basis indicatque nomen.'
  6. Λυσίππου lego, Phidiae putavi.
  1. Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
  2. Et Getici tuleras sidera pigra poli:
  3. Ecce Promethei rupes et fabula montis
  4. Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
  5. Videris inmensis cum conclamata querellis