Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
  1. Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
  2. Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
  3. Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
  4. Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
  5. Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
  6. Victricem laurum quam venit ante vides,
  7. Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
  8. Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
  9. Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
  10. Destinet aetherius cui sua serta pater.
  11. Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
  12. Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
  1. Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
  2. Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
  3. 'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
  4. Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
  5. 'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
  6. Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
  7. Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
  8. 'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
  9. Caesar habet noster similis tibi mille ministros
  10. Tantaque sidereos vix capit aula mares;
  11. At tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
  12. Quis mihi, qui nectar misceat, alter erit?'
  1. Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
  2. Fiant absentes et tibi, Galla, comae,
  3. Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
  4. Et iaceas centum condita pyxidibus,
  5. Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
  6. Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
  7. Et te nulla movet cani reverentia cunni,
  8. Quem potes inter avos iam numerare tuos.
  9. Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
  10. Et sit lusca licet, te tamen illa videt.
  1. Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
  2. Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
  3. Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
  4. Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
  5. Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
  6. Et rapiant celeres vela negata Noti,
  7. Securos pueri neglecta perambulat artus,
  8. Et nocet artifici ventus et unda nihil.
  9. Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
  10. Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.
  1. Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
  2. Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
  3. Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
  4. Plus debet matri nulla puella suae.
  5. Laetatur gemina votorum sorte maritus,
  6. Contigit hunc illi quod bis amare diem.
  1. Tarpeias Diodorus ad coronas
  2. Romam cum peteret Pharo relicta,
  3. Vovit pro reditu viri Philaenis,