Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
  2. Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
  3. Humanum merito finxerat ille genus.'
  1. Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
  2. Nunc foribus claves aptat emitque seras,
  3. Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
  4. Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—
  5. Oranti nummos ut dicere possit amico
  6. Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'
  1. Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
  2. Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
  3. Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
  4. Praependet sane nec tibi barba minor:
  5. Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
  6. In molli rigidam clune libenter habes.
  7. Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
  8. Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?
  1. Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
  2. Per tua iurares sacra caputque tuum,
  3. Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—
  4. Et spem muneribus fovimus usque datis.
  5. Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
  6. Misimus: Aetola de Calydone putes.
  7. At tu continuo populumque patresque vocasti,
  8. Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
  9. Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,
  10. Sed nec costa data est caudave missa mihi.
  11. De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
  12. De nostro nobis uncia venit apro.
  1. Haec est illa meis multum cantata libellis,
  2. Quam meus edidicit lector amatque togam.
  3. Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
  4. Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
  5. Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
  6. Dumque erat auctoris nomine digna sui:
  7. Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
  8. Quam possis niveam dicere iure tuo.
  9. Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
  10. Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
  1. Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
  2. Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
  3. Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  4. Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
  5. Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
  6. Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
  1. Quod semper superos invito fratre rogasti,
  2. Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
  3. Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
  4. Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
  5. Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
  6. Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
  7. Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
  8. Pro Polluce mones Castora ne redeat.
  1. Si credis mihi, Quinte, quod mereris,