Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Miror, non bene convenire vobis.
- Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
- Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
- Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
- Clarius in toto nil videt orbe dies.
- Septenos pariter credas adsurgere montes,
- Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
- Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
- Inferiore tonet nube serenus apex
- Et prius arcano satietur numine Phoebi,
- Nascentis Circe quam videt ora patris.
- Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
- Par domus est caelo, sed minor est domino.
- Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
- Milia te centum num tribuisse putas?
- 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
- Et Caietano milia crede duo.
- Qui praestat pietate pertinaci
- Sensuro bona liberalitatis,
- Captet forsitan aut vicem reposcat:
- At si quis dare nomini relicto
- Post manes tumulumque perseverat,
- Quaerit quid, nisi parcius dolere?
- Refert sis bonus, an velis videri.
- Praestas hoc, Melior, sciente fama,
- Qui sollemnibus anxius sepulti
- Nomen non sinis interire Blaesi,
- Et de munifica profusus arca
- Ad natalicium diem colendum
- Scribarum memori piaeque turbae
- Quod donas, facis ipse Blaesianum.
- Hoc longum tibi, vita dum manebit,
- Hoc et post cineres erit tributum.
- Qui Palatinae caperet convivia mensae
- Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
- Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
- Et Ganymedea pocula mixta manu.
- Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
- At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
- Non horti neque palmitis beati,
- Sed rari nemoris, Priape, custos,
- Ex quo natus es et potes renasci,
- Furaces, moneo, manus repellas
- Et silvam domini focis reserves:
- Si defecerit haec, et ipse lignum es.
- 'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
- Quae medio brumae mittere mense solet.'
- An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
- Me certe tristem fecit Athenagoras.
- Si te sportula maior ad beatos
- Non corruperit, ut solet, licebit
- De nostro, Matho, centies laveris.
- Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
- Funereamque toris quassat uterque facem.
- Victores committe, Venus: quos iste manebit
- Exitus, una duos ut Libitina ferat.
- Titulle, moneo, vive: semper hoc serum est;
- Sub paedagogo coeperis licet, serum est.
- At tu, miser Titulle, nec senex vivis,
- Sed omne limen conteris salutator
- Et mane sudas urbis osculis udus,
- Foroque triplici sparsus ante equos omnis
- Aedemque Martis et colosson Augusti
- Curris per omnes tertiasque quintasque.
- Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.
- Superba densis arca palleat nummis,
- Centum explicentur paginae Kalendarum,
- Iurabit heres, te nihil reliquisse,
- Supraque pluteum te iacente vel saxum,
- Fartus papyro dum tibi torus crescit,
- Flentes superbus basiabit eunuchos;
- Tuoque tristis filius, velis nolis,
- Cum concubino nocte dormiet prima.
- Priscus ab Aetnaeis mihi, Flacce, Terentius oris
- Redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
- Defluat et lento splendescat turbida lino
- Amphora centeno consule facta minor.
- Continget nox quando meis tam candida mensis?
- Tam iusto dabitur quando calere mero?
- Cum te, Flacce, mihi reddet Cythereia Cypros,
- Luxuriae fiet tam bona causa meae.
- Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae,
- Ceste puer, puero castior Hippolyto!
- Te secum Diana velit doceatque natare,
- Te Cybele totum mallet habere Phryga;
- Tu Ganymedeo poteras succedere lecto,