Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
  2. Delicias potuit nec numerare suas.
  3. Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
  4. Et victoris opes divitiasque dei:
  5. Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
  6. Contentus gemina tigride Bacchus erat.
  1. Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
  2. Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'
  1. Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
  2. Esse velis cuius fama decusque gregis?
  3. Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
  4. Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
  5. An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
  6. Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
  7. An tua multifidum numeravit lana Timavum,
  8. Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
  9. Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
  10. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  11. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  12. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  13. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  14. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  15. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  16. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  17. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  18. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  19. Non Athamanteo potius me mirer in auro,
  20. Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
  21. O quantos risus pariter spectata movebit
  22. Cum Palatina nostra lacerna toga!
  1. Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
  2. Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
  1. Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
  2. Temporibus Bruti gloria summa fuit.
  3. Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
  4. Fortis et attonito regnet in igne manus!
  5. Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
  6. Funus amat: totis pascitur illa sacris;
  7. Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
  8. Saevior in lassos ire sinistra focos.
  9. Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
  10. Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
  1. Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
  2. Coniuge qui ducta iura paterna petis.
  3. Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
  4. Desine et in patriam serus ab urbe redi:
  5. Nam dum tu longe deserta uxore diuque
  6. Tres quaeris natos, quattuor invenies.
  1. Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
  2. Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
  3. Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
  4. Permissaque sibi nollet abire fuga.
  5. Si meliora piae fas est sperare sorori
  6. Et dominum mundi flectere vota valent,
  7. Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
  8. Fratre reversuro, nuntia venit avis.
  1. De praetoricia folium mihi, Paule, corona
  2. Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
  3. Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
  4. Pallida quam rubri diluit unda croci.
  5. An magis astuti derasa est ungue ministri
  6. Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
  7. Illa potest culicem longe sentire volantem
  8. Et minimi pinna papilionis agi;
  9. Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
  10. Et leviter fuso rumpitur icta mero.
  11. Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
  12. Quam fert cum parco sordidus asse cliens.
  13. Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
  14. Plena magis nimio lilia sole cadunt;
  15. Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela,
  16. Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
  17. Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
  18. Crassior offensae bulla tumescit aquae;
  19. Fortior et tortos servat vesica capillos
  20. Et mutat Latias spuma Batava comas.
  21. Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo,
  22. Talia lunata splenia fronte sedent.
  23. Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
  24. Mittere cum possis vel cocleare mihi,—
  25. Magna nimis loquimur—cocleam cum mittere possis,
  26. Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
  1. Archetypum Myos argentum te dicis habere.
  2. Quod sine te factum est, hoc magis archetypum est?
  1. Cum sitis similes paresque vita,
  2. Uxor pessima, pessimus maritus,