Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sed durus domino basia sola dares.
- Felix, quae tenerum vexabit sponsa maritum
- Et quae te faciet prima puella virum!
- Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est,
- Pars vulsa est. Unum quis putat esse caput?
- Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam,
- Dum mutat cultus induiturque togam.
- Quisquis habes, umeris sua munera redde, precamur:
- Non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
- Non quicumque capit saturatas murice vestes,
- Nec nisi deliciis convenit iste color.
- Si te praeda iuvat foedique insania lucri,
- Qua possis melius fallere, sume togam.
- Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
- Quantaque nox superis omnibus illa fuit,
- Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
- Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
- Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
- Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
- Vescitur omnis eques tecum populusque patresque,
- Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
- Grandia pollicitus quanto maiora dedisti!
- Promissa est nobis sportula, recta data est.
- Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronos?
- Mentoris haec manus est, an, Polyclite, tua?
- Livescit nulla caligine fusca nec odit
- Exploratores nubila massa focos;
- Vera minus flavo radiant electra metallo,
- Et niveum felix pustula vincit ebur.
- Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
- Plurima cum tota lampade luna nitet.
- Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi
- Cultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror;
- Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
- Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
- Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
- Palladius tenero lotos ab ore sonat:
- Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
- Languida non tacitum per freta vexit onus.
- Imbuat egregium digno mihi nectare munus
- Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
- Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
- Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
- Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
- Auctor enim tanti muneris ille mihi:
- Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
- Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
- Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
- Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
- Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
- Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
- Tonsorem puerum, sed arte talem,
- Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
- Drusorum cui+ contigere barbae,
- Aequandas semel ad genas rogatus
- Rufo, Caediciane, commodavi.
- Dum iussus repetit pilos eosdem,
- Censura speculi manum regente,
- Expingitque cutem facitque longam
- Detonsis epaphaeresin capillis,
- Barbatus mihi tonsor est reversus.
- Auditur quantum Massyla per avia murmur,
- Innumero quotiens silva leone furit,
- Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
- Cum revocat tauros et sine mente pecus:
- Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
- Quis non esse gregem crederet? unus erat,
- Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
- Cui diadema daret marmore picta Nomas.
- O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
- Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
- Grandia quam decuit latum venabula pectus
- Quantaque de magna gaudia morte tulit!
- Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
- A Cybeles numquid venerat ille iugo?
- An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
- Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
- Formosissima quae fuere vel sunt,
- Sed vilissima quae fuere vel sunt,
- O quam te fieri, Catulla, vellem
- Formosam minus aut magis pudicam!
- Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
- Creverit et maior cum duce Roma suo,
- Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
- Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
- Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones