Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Centum occurrere malo cunnilingis,
- Et Gallum timeo minus recentem.
- Quare si tibi sensus est pudorque,
- Hibernas, Line, basiationes,
- In mensem rogo differas Aprilem.
- Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
- Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
- Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
- Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
- Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
- Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
- Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
- Non eat, optabis quem superesse tibi.
- Nosti si bene Caesium, libelle,
- Montanae decus Umbriae Sabinum,
- Auli municipem mei Pudentis,
- Illi tu dabis haec vel occupato:
- Instent mille licet premantque curae,
- Nostris carminibus tamen vacabit:
- Nam me diligit ille proximumque
- Turni nobilibus legit libellis.
- O quantum tibi nominis paratur!
- O quae gloria! quam frequens amator!
- Te convivia, te forum sonabit,
- Aedes, compita, porticus, tabernae.
- Uni mitteris, omnibus legeris.
- Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
- Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
- Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
- Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
- —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
- Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
- 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
- Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
- Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
- Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-
- mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
- propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
- vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
- Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
- materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
- quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
- autem epigrammata a severissimis quoque et summae
- fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
- licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
- misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
- maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
- gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
- lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
- diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
- profiteri brevissimo placuit epigrammate.
- Laurigeros domini, liber, intrature penates
- Disce verecundo sanctius ore loqui.
- Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
- Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
- Fastorum genitor parensque Ianus
- Victorem modo cum videret Histri,
- Tot vultus sibi non satis putavit
- Optavitque oculos habere plures:
- Et lingua pariter locutus omni
- Terrarum domino deoque rerum
- Promisit Pyliam quater senectam.
- Addas, Iane pater, tuam rogamus.
- 'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
- Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
- Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
- Fama potest: teritur noster ubique liber;
- Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt
- Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
- Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
- Ad patrias sedes carmina nostra feret.'
- Finieram, cum sic respondit nona sororum,
- Cui coma et unguento sordida vestis erat:
- 'Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
- Dic mihi, quid melius desidiosus ages?
- An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos,
- Aspera vel paribus bella tonare modis,
- Praelegat ut tumidus rauca te voce magister
- Oderit et grandis virgo bonusque puer?
- Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
- Quos media miseros nocte lucerna videt.
- At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
- Agnoscat mores vita legatque suos.
- Angusta cantare licet videaris avena,
- Dum tua multorum vincat avena tubas.'
- Quantus, io, Latias mundi conventus ad aras
- Suscipit et solvit pro duce vota suo!
- Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,
- Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
- Dum donas, Macer, anulos puellis,
- Desisti, Macer, anulos habere.
- Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti
- —Ficta Saguntino cymbia malo luto—,
- Argenti furiosa sui cum stemmata narrat
- Garrulus et verbis mucida vina facit.
- 'Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
- Ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
- Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoetus
- Cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
- Hi duo longaevo censentur Nestore fundi:
- Pollice de Pylio trita columba nitet.
- Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis
- Largius Aeacides vividiusque merum.
- Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido
- In patera, Phrygio cum data cena viro est.'
- Miratus fueris cum prisca toreumata multum,
- In Priami calathis Astyanacta bibes.
- Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
- Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
- Sed modo clepsydras ingenti voce petisti
- Quattuor. O quantum, Cinna, tacere potes!
- Principium des, Iane, licet velocibus annis,
- Et renoves voltu saecula longa tuo,
- Te primum pia tura rogent, te vota salutent,
- Purpura te felix, te colat omnis honos:
- Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbi
- Mense tuo reducem, Iane, videre deum.
- Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
- Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
- Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:
- Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.
- Emit lacernas milibus decem Bassus
- Tyrias coloris optimi. Lucri fecit.
- 'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.
- Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
- Nam populi voces audit et ille tui:
- Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
- Laetitiae clamor terruit ipse novae.
- Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
- Nemo quater missos currere sensit equos.
- Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
- Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.
- Uxorem quare locupletem ducere nolim,
- Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
- Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
- Non aliter fiunt femina virque pares.
- Morio dictus erat: viginti milibus emi.
- Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
- Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
- Mordeat et tenerum fortior aura nemus,
- Hibernis obiecta notis specularia puros
- Admittunt soles et sine faece diem.
- At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,
- In qua nec Boreas ipse manere velit.
- Sic habitare iubes veterem crudelis amicum
- Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
- Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,
- Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
- Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
- Et ditant Latias tertia dona tribus:
- Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
- Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
- Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
- Principis est virtus maxima, nosse suos.
- Pistor qui fueras diu, Cypere,
- Causas nunc agis et ducena quaeris:
- Sed consumis et usque mutuaris.
- A pistore, Cypere, non recedis:
- Et panem facis et facis farinam.
- Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
- Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
- 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
- Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
- Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
- Vel mecum possis vel prior ipse legi:
- Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
- Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
- Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
- Pindaricos nosset cum superare modos,
- Et Vario cessit Romani laude coturni,
- Cum posset tragico fortius ore loqui.
- Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
- Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
- Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
- Cum facias versus nulla non luce ducenos,
- Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
- Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
- Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
- Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
- Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
- Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
- Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
- Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
- Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
- Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
- Et cupit Ausonium luna videre ducem.
- Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
- Non deerit populo te veniente dies.
- Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
- Hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.
- Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
- Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
- Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
- Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
- Si quid forte petam timido gracilique libello,
- Inproba non fuerit si mea charta, dato.
- Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
- Offendunt numquam tura precesque Iovem.
- Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
- Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
- Vidisti semel, Oppiane, tantum
- Aegrum me, male, saepe te videbo.
- Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
- Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
- Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
- Delicias potuit nec numerare suas.
- Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
- Et victoris opes divitiasque dei:
- Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
- Contentus gemina tigride Bacchus erat.
- Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
- Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'