Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
  2. Esse velis cuius fama decusque gregis?
  3. Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
  4. Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
  5. An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
  6. Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
  7. An tua multifidum numeravit lana Timavum,
  8. Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
  9. Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
  10. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  11. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  12. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  13. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  14. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  15. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  16. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  17. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  18. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  19. Non Athamanteo potius me mirer in auro,
  20. Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
  21. O quantos risus pariter spectata movebit
  22. Cum Palatina nostra lacerna toga!
  1. Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
  2. Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
  1. Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
  2. Temporibus Bruti gloria summa fuit.
  3. Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
  4. Fortis et attonito regnet in igne manus!
  5. Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
  6. Funus amat: totis pascitur illa sacris;
  7. Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
  8. Saevior in lassos ire sinistra focos.
  9. Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
  10. Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
  1. Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
  2. Coniuge qui ducta iura paterna petis.
  3. Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
  4. Desine et in patriam serus ab urbe redi:
  5. Nam dum tu longe deserta uxore diuque
  6. Tres quaeris natos, quattuor invenies.
  1. Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
  2. Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
  3. Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
  4. Permissaque sibi nollet abire fuga.
  5. Si meliora piae fas est sperare sorori
  6. Et dominum mundi flectere vota valent,
  7. Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
  8. Fratre reversuro, nuntia venit avis.
  1. De praetoricia folium mihi, Paule, corona
  2. Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
  3. Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
  4. Pallida quam rubri diluit unda croci.
  5. An magis astuti derasa est ungue ministri
  6. Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
  7. Illa potest culicem longe sentire volantem
  8. Et minimi pinna papilionis agi;
  9. Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
  10. Et leviter fuso rumpitur icta mero.
  11. Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
  12. Quam fert cum parco sordidus asse cliens.
  13. Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
  14. Plena magis nimio lilia sole cadunt;
  15. Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela,
  16. Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
  17. Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
  18. Crassior offensae bulla tumescit aquae;
  19. Fortior et tortos servat vesica capillos
  20. Et mutat Latias spuma Batava comas.
  21. Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo,
  22. Talia lunata splenia fronte sedent.
  23. Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
  24. Mittere cum possis vel cocleare mihi,—
  25. Magna nimis loquimur—cocleam cum mittere possis,
  26. Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
  1. Archetypum Myos argentum te dicis habere.
  2. Quod sine te factum est, hoc magis archetypum est?
  1. Cum sitis similes paresque vita,
  2. Uxor pessima, pessimus maritus,
  3. Miror, non bene convenire vobis.
  1. Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
  2. Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
  3. Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
  4. Clarius in toto nil videt orbe dies.
  5. Septenos pariter credas adsurgere montes,
  6. Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
  7. Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
  8. Inferiore tonet nube serenus apex
  9. Et prius arcano satietur numine Phoebi,
  10. Nascentis Circe quam videt ora patris.
  11. Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
  12. Par domus est caelo, sed minor est domino.
  1. Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
  2. Milia te centum num tribuisse putas?
  3. 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
  4. Et Caietano milia crede duo.
  1. Qui praestat pietate pertinaci
  2. Sensuro bona liberalitatis,
  3. Captet forsitan aut vicem reposcat:
  4. At si quis dare nomini relicto
  5. Post manes tumulumque perseverat,
  6. Quaerit quid, nisi parcius dolere?
  7. Refert sis bonus, an velis videri.
  8. Praestas hoc, Melior, sciente fama,
  9. Qui sollemnibus anxius sepulti
  10. Nomen non sinis interire Blaesi,
  11. Et de munifica profusus arca
  12. Ad natalicium diem colendum
  13. Scribarum memori piaeque turbae
  14. Quod donas, facis ipse Blaesianum.
  15. Hoc longum tibi, vita dum manebit,
  16. Hoc et post cineres erit tributum.
  1. Qui Palatinae caperet convivia mensae
  2. Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
  3. Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
  4. Et Ganymedea pocula mixta manu.
  5. Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
  6. At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
  1. Non horti neque palmitis beati,
  2. Sed rari nemoris, Priape, custos,
  3. Ex quo natus es et potes renasci,
  4. Furaces, moneo, manus repellas
  5. Et silvam domini focis reserves:
  6. Si defecerit haec, et ipse lignum es.
  1. 'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
  2. Quae medio brumae mittere mense solet.'
  3. An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
  4. Me certe tristem fecit Athenagoras.
  1. Si te sportula maior ad beatos
  2. Non corruperit, ut solet, licebit
  3. De nostro, Matho, centies laveris.
  1. Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
  2. Funereamque toris quassat uterque facem.
  3. Victores committe, Venus: quos iste manebit
  4. Exitus, una duos ut Libitina ferat.
  1. Titulle, moneo, vive: semper hoc serum est;
  2. Sub paedagogo coeperis licet, serum est.
  3. At tu, miser Titulle, nec senex vivis,
  4. Sed omne limen conteris salutator
  5. Et mane sudas urbis osculis udus,
  6. Foroque triplici sparsus ante equos omnis
  7. Aedemque Martis et colosson Augusti
  8. Curris per omnes tertiasque quintasque.
  9. Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.
  10. Superba densis arca palleat nummis,
  11. Centum explicentur paginae Kalendarum,
  12. Iurabit heres, te nihil reliquisse,
  13. Supraque pluteum te iacente vel saxum,
  14. Fartus papyro dum tibi torus crescit,
  15. Flentes superbus basiabit eunuchos;
  16. Tuoque tristis filius, velis nolis,
  17. Cum concubino nocte dormiet prima.
  1. Priscus ab Aetnaeis mihi, Flacce, Terentius oris
  2. Redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
  3. Defluat et lento splendescat turbida lino
  4. Amphora centeno consule facta minor.
  5. Continget nox quando meis tam candida mensis?
  6. Tam iusto dabitur quando calere mero?
  7. Cum te, Flacce, mihi reddet Cythereia Cypros,
  8. Luxuriae fiet tam bona causa meae.
  1. Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae,
  2. Ceste puer, puero castior Hippolyto!
  3. Te secum Diana velit doceatque natare,
  4. Te Cybele totum mallet habere Phryga;
  5. Tu Ganymedeo poteras succedere lecto,
  6. Sed durus domino basia sola dares.
  7. Felix, quae tenerum vexabit sponsa maritum
  8. Et quae te faciet prima puella virum!
  1. Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est,
  2. Pars vulsa est. Unum quis putat esse caput?
  1. Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam,
  2. Dum mutat cultus induiturque togam.
  3. Quisquis habes, umeris sua munera redde, precamur:
  4. Non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
  5. Non quicumque capit saturatas murice vestes,
  6. Nec nisi deliciis convenit iste color.
  7. Si te praeda iuvat foedique insania lucri,
  8. Qua possis melius fallere, sume togam.
  1. Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
  2. Quantaque nox superis omnibus illa fuit,
  3. Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
  4. Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
  5. Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
  6. Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
  7. Vescitur omnis eques tecum populusque patresque,
  8. Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
  9. Grandia pollicitus quanto maiora dedisti!
  10. Promissa est nobis sportula, recta data est.
  1. Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronos?
  2. Mentoris haec manus est, an, Polyclite, tua?
  3. Livescit nulla caligine fusca nec odit
  4. Exploratores nubila massa focos;
  5. Vera minus flavo radiant electra metallo,
  6. Et niveum felix pustula vincit ebur.
  7. Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
  8. Plurima cum tota lampade luna nitet.
  9. Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi
  10. Cultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror;
  11. Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
  12. Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
  13. Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
  14. Palladius tenero lotos ab ore sonat:
  15. Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
  16. Languida non tacitum per freta vexit onus.
  17. Imbuat egregium digno mihi nectare munus
  18. Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
  19. Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
  20. Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
  21. Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
  22. Auctor enim tanti muneris ille mihi:
  23. Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
  24. Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
  25. Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
  26. Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
  1. Formosam sane, sed caecus diligit Asper.