Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ne suscensueris velut superbo.
  2. Te pro Caesare debeo rogare:
  3. Pro me debeo Caesarem rogare.
  1. Abstulerat totam temerarius institor urbem,
  2. Inque suo nullum limine limen erat.
  3. Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
  4. Et modo quae fuerat semita, facta via est.
  5. Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
  6. Nec praetor medio cogitur ire luto,
  7. Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
  8. Occupat aut totas nigra popina vias.
  9. Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
  10. Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
  1. Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
  2. Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
  3. Ne quid liberti narrent servique paterni
  4. Et niger obliqua garrulitate cliens.
  5. Non pedicari se qui testatur, Amille,
  6. Illud saepe facit, quod sine teste facit.
  1. Perpetui numquam moritura volumina Sili
  2. Qui legis et Latia carmina digna toga,
  3. Pierios tantum vati placuisse recessus
  4. Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
  5. Sacra coturnati non attigit ante Maronis,