Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Implevit magni quam Ciceronis opus:
- Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
- Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
- Postquam bis senis ingentem fascibus annum
- Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
- Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
- Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
- Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
- Et post hoc dominae munere factus eques,
- Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
- Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
- Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
- Quid facit infelix et fugitiva quies?
- Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
- Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
- Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
- Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
- Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
- Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
- A miser et demens! viginti litigat annis
- Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
- Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
- Plus meruisse tamen se Labienus ait.
- Pedicat pueros tribas Philaenis