Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Damnatam modo mentulam tributis.
- Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
- Parrhasiam mira qui struis arte domum.
- Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
- Has petet a nostro Pisa Tonante manus.
- Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
- Πὺξ ἀγαθὸσ fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.
- Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
- Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
- Deinde experta latus madidoque simillima loro
- Inguina nec lassa stare coacta manu,
- Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
- Rursus et in similes decidis usque toros.
- Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
- Hirsutum et dura rusticitate trucem:
- Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
- Difficile est vero nubere, Galla, viro.
- Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
- Bellum convivam Caecilianus habet.
- Tarpeiae venerande rector aulae,
- Quem salvo duce credimus Tonantem,
- Cum votis sibi quisque te fatiget
- Et poscat dare, quae dei potestis:
- Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti