Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et quas docta Neapolis creavit,
- Lento castaneae vapore tostae:
- Vinum tu facies bonum bibendo.
- Post haec omnia forte si movebit
- Bacchus quam solet esuritionem,
- Succurrent tibi nobiles olivae,
- Piceni modo quas tulere rami,
- Et fervens cicer et tepens lupinus.
- Parva est cenula—quis potest negare?—,
- Sed finges nihil audiesve fictum
- Et voltu placidus tuo recumbes;
- Nec crassum dominus leget volumen,
- Nec de Gadibus inprobis puellae
- Vibrabunt sine fine prurientes
- Lascivos docili tremore lumbos;
- Sed quod non grave sit nec infacetum,
- Parvi tibia condyli sonabit.
- Haec est cenula. Claudiam sequeris.
- Quam nobis cupis esse tu priorem?
- Undecies una surrexti, Zoile, cena,
- Et mutata tibi est synthesis undecies,
- Sudor inhaereret madida ne veste retentus
- Et laxam tenuis laederet aura cutem.
- Quare ego non sudo, qui tecum, Zoile, ceno?
- Frigus enim magnum synthesis una facit.
- Non totam mihi, si vacabis, horam,
- Dones et licet inputes, Severe,
- Dum nostras legis exigisque nugas.
- 'Durum est perdere ferias': rogamus,
- Iacturam patiaris hanc ferasque.
- Quod si legeris ista cum diserto
- —Sed numquid sumus inprobi?—Secundo,
- Plus multo tibi debiturus hic est,
- Quam debet domino suo, libellus.
- Nam securus erit, nec inquieta
- Lassi marmora Sisyphi videbit,
- Quem censoria cum meo Severo
- Docti lima momorderit Secundi.
- Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
- Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
- Quid promittebas mihi milia, Gaure, ducenta,
- Si dare non poteras milia, Gaure, decem?
- An potes et non vis? Rogo, non est turpius istud?
- I, tibi dispereas, Gaure: pusillus homo es.
- Insequeris, fugio; fugis, insequor; haec mihi mens est:
- Velle tuum nolo, Dindyme, nolle volo.
- Iam tristis nucibus puer relictis
- Clamoso revocatur a magistro,
- Et blando male proditus fritillo,
- Arcana modo raptus e popina,
- Aedilem rogat udus aleator.
- Saturnalia transiere tota,
- Nec munuscula parva nec minora
- Misisti mihi, Galla, quam solebas.
- Sane sic abeat meus December:
- Scis certe, puto, vestra iam venire
- Saturnalia, Martias Kalendas;
- Tunc reddam tibi, Galla, quod dedisti.
- Sextus mittitur hic tibi libellus,
- In primis mihi care Martialis:
- Quem si terseris aure diligenti,
- Audebit minus anxius tremensque
- Magnas Caesaris in manus venire.
- Lusus erat sacrae conubia fallere taedae,
- Lusus et inmeritos execuisse mares.
- Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
- Succurris, nasci quos sine fraude iubes.
- Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
- At prius—o mores!—et spado moechus erat.
- Nascere Dardanio promissum nomen Iulo,
- Vera deu=m suboles; nascere, magne puer:
- Cui pater aeternas post saecula tradat habenas,
- Quique regas orbem cum seniore senex.
- Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila
- Et totam Phrixi Iulia nebit ovem.
- Censor maxime principumque princeps,
- Cum tot iam tibi debeat triumphos,
- Tot nascentia templa, tot renata,
- Tot spectacula, tot deos, tot urbes:
- Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
- Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
- Mutua des centum, Caeciliane, rogo.
- Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
- 'Non reddes': ideo, Caeciliane, rogo.
- Comoedi tres sunt, sed amat tua Paula, Luperce,
- Quattuor: et κωφὸν Paula πρόσωπον amat.
- Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est
- Atque intrare domos iussa Pudicitia est,
- Aut minus aut certe non plus tricesima lux est,
- Et nubit decimo iam Telesilla viro.
- Quae nubit totiens, non nubit: adultera lege est.
- Offendor moecha simpliciore minus.
- Praetores duo, quattuor tribuni,
- Septem causidici, decem poetae
- Cuiusdam modo nuptias petebant
- A quodam sene. Non moratus ille
- Praeconi dedit Eulogo puellam.
- Dic, numquid fatue, Severe, fecit?
- In Pompeiano dormis, Laevine, theatro:
- Et quereris, si te suscitat Oceanus?
- Pauca Iovem nuper cum milia forte rogarem,
- 'Ille dabit' dixit 'qui mihi templa dedit.'
- Templa quidem dedit ille Iovi, sed milia nobis
- Nulla dedit: pudet, a, pauca rogasse Iovem
- At quam non tetricus, quam nulla nubilus ira,
- Quam placido nostras legerat ore preces!
- Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
- Et Capitolinas itque reditque vias.
- Dic, precor, o nostri dic conscia virgo Tonantis,
- Si negat hoc vultu, quo solet ergo dare?
- Sic ego: sic breviter posita mihi Gorgone Pallas:
- 'Quae nondum data sunt, stulte, negata putas?'
- Quod non sit Pylades hoc tempore, non sit Orestes,
- Miraris? Pylades, Marce, bibebat idem,
- Nec melior panis turdusve dabatur Orestae,
- Sed par atque eadem cena duobus erat.
- Tu Lucrina voras, me pascit aquosa peloris:
- Non minus ingenua est et mihi, Marce, gula.