Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit:
- Vis te purpureum, Marce, sagatus amem?
- Ut praestem Pyladen, aliquis mihi praestet Oresten.
- Hoc non fit verbis, Marce: ut ameris, ama.
- Iurat capillos esse, quos emit, suos
- †Fabulla: numquid, Paule, peierat†?
- Quis te Phidiaco formatam, Iulia, caelo,
- Vel quis Palladiae non putet artis opus?
- Candida non tacita respondet imagine lygdos
- Et placido fulget vivus in ore decor.
- Ludit Acidalio, sed non manus aspera, nodo,
- Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
- Ut Martis revocetur amor summique Tonantis,
- A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
- Versus scribere posse te disertos
- Adfirmas, Laberi: quid ergo non vis?
- Versus scribere qui potest disertos,
- Non scribat, Laberi: virum putabo.
- Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
- Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
- Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
- Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
- Tu qui pene viros terres et falce cinaedos,
- Iugera sepositi pauca tuere soli.
- Sic tua non intrent vetuli pomaria fures,
- Sed puer et longis pulchra puella comis.
- Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
- Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
- Tu si Furius ante dictus esses,
- Fur ista ratione dicereris.
- Sancta Salonini terris requiescit Hiberis,
- Qua melior Stygias non videt umbra domos.
- Sed lugere nefas: nam qui te, Prisce, reliquit,
- Vivit qua voluit vivere parte magis.
- Non de vi neque caede nec veneno,
- Sed lis est mihi de tribus capellis:
- Vicini queror has abesse furto.
- Hoc iudex sibi postulat probari:
- Tu Cannas Mithridaticumque bellum
- Et periuria Punici furoris
- Et Sullas Mariosque Muciosque
- Magna voce sonas manuque tota.
- Iam dic, Postume, de tribus capellis.
- Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
- Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?'
- Inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
- Teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
- Perpetuam Stellae dum iungit Ianthida vati
- Laeta Venus, dixit 'Plus dare non potui.'
- Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
- 'Tu ne quid pecces, exitiose, vide.
- Saepe ego lascivom Martem furibunda cecidi,
- Legitimos esset cum vagus ante toros.
- Sed postquam meus est, nulla me paelice laesit:
- Tam frugi Iuno vellet habere virum.'
- Dixit, et arcano percussit pectora loro.
- Plaga iuvat: sed tu iam, dea, caede deos.
- Quod nubis, Proculina, concubino
- Et, moechum modo, nunc facis maritum,
- Ne lex Iulia te notare possit:
- Non nubis, Proculina, sed fateris.
- Stare iubes nostrum semper tibi, Lesbia, penem:
- Crede mihi, non est mentula, quod digitus.
- Tu licet et manibus blandis et vocibus instes,
- Te contra facies imperiosa tua est.
- Nil lascivius est Charisiano:
- Saturnalibus ambulat togatus.
- Marcelline, boni suboles sincera parentis,
- Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo,
- Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus,
- Accipe et haec memori pectore vota tene:
- Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor
- In medios enses saevaque tela ferat.
- Bella velint Martemque ferum rationis egentes,
- Tu potes et patris miles et esse ducis.
- Periclitatur capite Sotades noster.
- Reum putatis esse Sotaden? non est.
- Arrigere desi=t posse Sotades: lingit.
- Bis vicine Nepos—nam tu quoque proxima Florae
- Incolis et veteres tu quoque Ficelias—
- Est tibi, quae patria signatur imagine voltus,
- Testis maternae nata pudicitiae.
- Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno,
- Et potius plenos aere relinque cados.
- Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
- Amphora cum domina nunc nova fiet anus.
- Caecuba non solos vindemia nutriat orbos:
- Possunt et patres vivere, crede mihi.
- Libertus Melioris ille notus,
- Tota qui cecidit dolente Roma,
- Cari deliciae breves patroni,
- Hoc sub marmore Glaucias humatus
- Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
- Castus moribus, integer pudore,
- Velox ingenio, decore felix.
- Bis senis modo messibus peractis
- Vix unum puer adplicabat annum.
- Qui fles talia, nil fleas, viator.
- Non de plebe domus nec avarae verna catastae,
- Sed domini sancto dignus amore puer,
- Munera cum posset nondum sentire patroni,
- Glaucia libertus iam Melioris erat.
- Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
- Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
- Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
- Quidquid ames, cupias non placuisse nimis.
- Sex sestertia si statim dedisses,
- Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono',
- Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
- At nunc cum dederis diu moratus,
- Post septem, puto, vel novem Kalendas,
- Vis dicam tibi veriora veris?
- Sex sestertia, Paete, perdidisti.
- Uxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
- A medico futui: vis sine febre mori.
- Cum dubitaret adhuc belli civilis Enyo
- Forsitan et posset vincere mollis Otho,
- Damnavit multo staturum sanguine Martem