Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Romanae sale luserit Minervae,
  2. Illi me facias, precor, secundum.
  1. Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
  2. Extulit: uxori fiat amica meae.
  1. Aemula Baianis Altini litora villis
  2. Et Phaethontei conscia silva rogi,
  3. Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
  4. Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
  5. Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
  6. Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
  7. Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
  8. Si iuris fuerint otia nostra sui.
  1. Quod te mane domi toto non vidimus anno,
  2. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  3. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  4. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?
  5. Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
  6. Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
  1. Donasti tenero, Chloe, Luperco
  2. Hispanas Tyriasque coccinasque,
  3. Et lotam tepido togam Galaeso,
  4. Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
  5. Et centum dominos novae monetae:
  6. Et quidquid petit usque et usque donas.
  7. Vae glabraria, vae tibi misella:
  8. Nudam te statuet tuus Lupercus.
  1. Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
  2. Lectoremque frequens lassat et implet opus.
  3. Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
  4. Hibernae pretium sic meruere rosae;
  5. Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
  6. Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
  7. Saepius in libro numeratur Persius uno,