Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quam levis in tota Marsus Amazonide.
- Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
- Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
- Baiano procul a lacu, monemus,
- Piscator, fuge, ne nocens recedas.
- Sacris piscibus hae natantur undae,
- Qui norunt dominum manumque lambunt
- Illam, qua nihil est in orbe maius.
- Quid, quod nomen habent et ad magistri
- Vocem quisque sui venit citatus?
- Hoc quondam Libys impius profundo,
- Dum praedam calamo tremente ducit,
- Raptis luminibus repente caecus
- Captum non potuit videre piscem,
- Et nunc sacrilegos perosus hamos
- Baianos sedet ad lacus rogator.
- At tu, dum potes, innocens recede
- Iactis simplicibus cibis in undas,
- Et pisces venerare delicatos.
- Quod cupis in nostris dicique legique libellis
- Et nonnullus honos creditur iste tibi,
- Ne valeam, si non res est gratissima nobis
- Et volo te chartis inseruisse meis.
- Sed tu nomen habes averso fonte sororum
- Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
- Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
- Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
- Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
- Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
- Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
- Ut videatur apis nectare clusa suo.
- Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
- Credibile est ipsam sic voluisse mori.
- Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
- Emittis quare, Sosibiane, nihil?
- 'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
- Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.