Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
  2. Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
  3. Dona, peregrinam mittimus endromida:—
  4. Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
  5. Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
  6. Plumea seu laxi partiris pondera follis,
  7. Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
  8. Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
  9. Neve gravis subita te premat Iris aqua.
  10. Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
  11. Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
  1. Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
  2. Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
  3. Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
  4. Altera ridicula est, altera putidula.
  1. Nullos esse deos, inane caelum
  2. Adfirmat Segius: probatque, quod se
  3. Factum, dum negat haec, videt beatum.
  1. Primos passa toros et adhuc placanda marito
  2. Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
  3. Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
  4. Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
  5. Condita sic puro numerantur lilia vitro,
  6. Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
  7. Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
  8. Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
  1. Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
  2. Quis primus tibi quisve sit secundus
  3. Graium quos epigramma conparavit:
  4. Palmam Callimachus, Thalia, de se
  5. Facundo dedit ipse Bruttiano.
  6. Qui si Cecropio satur lepore
  7. Romanae sale luserit Minervae,
  8. Illi me facias, precor, secundum.
  1. Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
  2. Extulit: uxori fiat amica meae.
  1. Aemula Baianis Altini litora villis
  2. Et Phaethontei conscia silva rogi,
  3. Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
  4. Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
  5. Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
  6. Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
  7. Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
  8. Si iuris fuerint otia nostra sui.
  1. Quod te mane domi toto non vidimus anno,
  2. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  3. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  4. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?
  5. Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
  6. Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
  1. Donasti tenero, Chloe, Luperco
  2. Hispanas Tyriasque coccinasque,
  3. Et lotam tepido togam Galaeso,
  4. Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
  5. Et centum dominos novae monetae:
  6. Et quidquid petit usque et usque donas.
  7. Vae glabraria, vae tibi misella:
  8. Nudam te statuet tuus Lupercus.
  1. Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
  2. Lectoremque frequens lassat et implet opus.
  3. Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
  4. Hibernae pretium sic meruere rosae;
  5. Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
  6. Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
  7. Saepius in libro numeratur Persius uno,
  8. Quam levis in tota Marsus Amazonide.
  9. Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
  10. Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
  1. Baiano procul a lacu, monemus,
  2. Piscator, fuge, ne nocens recedas.
  3. Sacris piscibus hae natantur undae,
  4. Qui norunt dominum manumque lambunt
  5. Illam, qua nihil est in orbe maius.
  6. Quid, quod nomen habent et ad magistri
  7. Vocem quisque sui venit citatus?
  8. Hoc quondam Libys impius profundo,
  9. Dum praedam calamo tremente ducit,
  10. Raptis luminibus repente caecus
  11. Captum non potuit videre piscem,
  12. Et nunc sacrilegos perosus hamos
  13. Baianos sedet ad lacus rogator.
  14. At tu, dum potes, innocens recede
  15. Iactis simplicibus cibis in undas,
  16. Et pisces venerare delicatos.
  1. Quod cupis in nostris dicique legique libellis
  2. Et nonnullus honos creditur iste tibi,
  3. Ne valeam, si non res est gratissima nobis
  4. Et volo te chartis inseruisse meis.
  5. Sed tu nomen habes averso fonte sororum
  6. Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
  7. Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
  8. Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
  9. Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
  10. Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
  1. Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
  2. Ut videatur apis nectare clusa suo.
  3. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
  4. Credibile est ipsam sic voluisse mori.
  1. Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
  2. Emittis quare, Sosibiane, nihil?
  3. 'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
  4. Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
  1. Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
  2. Quisquis te niveam dicit habere togam.
  1. Frontibus adversis molles concurrere dammas
  2. Vidimus et fati sorte iacere pari.
  3. Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
  4. Venator, cultro nil superesse suo.
  5. Unde leves animi tanto caluere furore?
  6. Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
  1. Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
  2. Non potes—haec causa est—et potes, Ole, comam.
  1. 'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
  2. Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
  3. Decies Sabinus alterumque Serranus;
  4. Ex insulis fundisque tricies soldum,
  5. Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
  6. Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
  7. Et teneo melius ista, quam meum nomen.
  8. Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
  9. Cotidianam refice nauseam nummis:
  10. Audire gratis, Afer, ista non possum.
  1. Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
  2. Sed noli nimium, Galla, negare diu.
  1. Argenti genus omne comparasti,
  2. Et solus veteres Myronos artes,