Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum plebs et minor ordo maximusque
  2. Sancto cum duce candidus sederet.
  3. Toto nix cecidit repente caelo:
  4. Albis spectat Horatius lacernis.
  1. Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
  2. Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
  3. Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
  4. Concretas pigro frigore ridet aquas,
  5. Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
  6. Et madidis Helicen dissimulare comis.
  7. Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
  8. Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
  1. Quod siccae redolet palus lacunae,
  2. Crudarum nebulae quod Albularum,
  3. Piscinae vetus aura quod marinae,
  4. Quod pressa piger hircus in capella,
  5. Lassi vardaicus quod evocati,
  6. Quod bis murice vellus inquinatum,
  7. Quod ieiunia sabbatariarum,
  8. Maestorum quod anhelitus reorum,
  9. Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
  10. Quod ceromata faece de Sabina,
  11. Quod volpis fuga, viperae cubile,
  12. Mallem quam quod oles olere, Bassa.
  1. Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
  2. Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
  3. Qui nec leno potes nec comissator haberi,
  4. Nec pavidos tristi voce citare reos,
  5. Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
  6. Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
  7. Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
  8. Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
  9. Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
  10. Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
  1. Credi virgine castior pudica
  2. Et frontis tenerae cupis videri,
  3. Cum sis inprobior, Malisiane,
  4. Quam qui compositos metro Tibulli
  5. In Stellae recitat domo libellos.
  1. Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
  2. Durus tam subito, qui modo mitis eras?
  3. Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
  4. O nox quam longa es, quae facis una senem!
  5. Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
  6. Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
  1. Prima salutantes atque altera conterit hora,
  2. Exercet raucos tertia causidicos,
  3. In quintam varios extendit Roma labores,
  4. Sexta quies lassis, septima finis erit,
  5. Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
  6. Imperat extructos frangere nona toros:
  7. Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
  8. Temperat ambrosias cum tua cura dapes
  9. Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
  10. Ingentique tenet pocula parca manu.
  11. Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
  12. Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
  1. Sotae filia clinici, Labulla,
  2. Deserto sequeris Clytum marito
  3. Et donas et amas: ἔχεισ ἀσώτωσ.
  1. Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
  2. Pagina dum tangi non bene sicca timet,
  3. I puer et caro perfer leve munus amico,
  4. Qui meruit nugas primus habere meas.
  5. Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
  6. Spongia: muneribus convenit illa meis.
  7. Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
  8. Emendare iocos: una litura potest.
  1. Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes
  2. Et Saturninum te, miser, esse pudet,
  3. Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
  4. Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
  5. Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
  6. Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
  7. An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
  8. Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
  9. Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
  10. Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
  1. Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
  2. Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
  1. Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
  2. Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
  3. Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
  4. Massica Theseis tam bene vina favis;
  5. Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
  6. Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
  7. Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
  8. Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
  9. Diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
  10. Tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.
  1. Sili, Castalidum decus sororum,
  2. Qui periuria barbari furoris
  3. Ingenti premis ore perfidosque
  4. Astus Hannibalis levisque Poenos
  5. Magnis cedere cogis Africanis:
  6. Paulum seposita severitate,
  7. Dum blanda vagus alea December
  8. Incertis sonat hinc et hinc fritillis
  9. Et ludit tropa nequiore talo,
  10. Nostris otia commoda Camenis,
  11. Nec torva lege fronte, sed remissa
  12. Lascivis madidos iocis libellos.
  13. Sic forsan tener ausus est Catullus
  14. Magno mittere Passerem Maroni.
  1. Mille tibi nummos hesterna luce roganti
  2. In sex aut septem, Caeciliane, dies
  3. 'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
  4. Adventum lancem paucaque vasa rogas.
  5. Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
  6. Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
  1. Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
  2. Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
  3. Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
  4. Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
  5. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
  6. Et te defendat Regulus ipse licet,
  7. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  8. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
  1. Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
  2. Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
  3. O Paule, malus es: irrumare vis solus.
  1. Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
  2. Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
  3. In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
  4. Decidit hiberno praegravis unda gelu:
  5. Cumque peregisset miseri crudelia fata,
  6. Tabuit in calido volnere mucro tener.
  7. Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
  8. Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
  1. Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,