Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
  2. Sternatur Acori de triclinio lectus,
  3. Talassionem qui tuum decet solus,
  4. Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
  5. Intrare in istum sola fax potest cunnum.
  1. Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
  2. Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
  1. Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
  2. Quod prior et corvus dicere saepe solet.
  3. Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
  4. Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
  5. Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
  6. Natorumque dedit iura paterna trium.
  7. Ore legor multo notumque per oppida nomen
  8. Non expectato dat mihi fama rogo.
  9. Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
  10. Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
  11. Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
  12. Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
  13. Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
  14. Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.
  1. Lingis, non futuis meam puellam
  2. Et garris quasi moechus et fututor.
  3. Si te prendero, Gargili, tacebis.
  1. Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.
  2. Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.
  1. Sit culus tibi quam macer, requiris?
  2. Pedicare potes, Sabelle, culo.
  1. Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.
  2. Ars tua, non vita est carmine laesa meo.
  3. Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
  4. Non liceat, licuit si iugulare tibi?
  1. Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,
  2. Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
  3. Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
  4. Non aliter mitti debuit iste liber.
  1. Caesaris alma dies et luce sacratior illa,
  2. Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
  3. Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
  4. Semper et hoc voltu vel meliore nite.
  5. Hic colat Albano Tritonida multus in auro
  6. Perque manus tantas plurima quercus eat;
  7. Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
  8. Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
  9. Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
  10. Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
  1. Spectabat modo solus inter omnes
  2. Nigris munus Horatius lacernis,
  3. Cum plebs et minor ordo maximusque
  4. Sancto cum duce candidus sederet.
  5. Toto nix cecidit repente caelo:
  6. Albis spectat Horatius lacernis.
  1. Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
  2. Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
  3. Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
  4. Concretas pigro frigore ridet aquas,
  5. Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
  6. Et madidis Helicen dissimulare comis.
  7. Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
  8. Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
  1. Quod siccae redolet palus lacunae,
  2. Crudarum nebulae quod Albularum,
  3. Piscinae vetus aura quod marinae,
  4. Quod pressa piger hircus in capella,
  5. Lassi vardaicus quod evocati,
  6. Quod bis murice vellus inquinatum,