Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quod ieiunia sabbatariarum,
- Maestorum quod anhelitus reorum,
- Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
- Quod ceromata faece de Sabina,
- Quod volpis fuga, viperae cubile,
- Mallem quam quod oles olere, Bassa.
- Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
- Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
- Qui nec leno potes nec comissator haberi,
- Nec pavidos tristi voce citare reos,
- Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
- Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
- Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
- Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
- Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
- Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
- Credi virgine castior pudica
- Et frontis tenerae cupis videri,
- Cum sis inprobior, Malisiane,
- Quam qui compositos metro Tibulli
- In Stellae recitat domo libellos.
- Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
- Durus tam subito, qui modo mitis eras?
- Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
- O nox quam longa es, quae facis una senem!
- Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
- Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
- Prima salutantes atque altera conterit hora,
- Exercet raucos tertia causidicos,
- In quintam varios extendit Roma labores,
- Sexta quies lassis, septima finis erit,
- Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
- Imperat extructos frangere nona toros:
- Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
- Temperat ambrosias cum tua cura dapes
- Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
- Ingentique tenet pocula parca manu.
- Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
- Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
- Sotae filia clinici, Labulla,
- Deserto sequeris Clytum marito
- Et donas et amas: ἔχεισ ἀσώτωσ.
- Dum novus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
- Pagina dum tangi non bene sicca timet,
- I puer et caro perfer leve munus amico,
- Qui meruit nugas primus habere meas.
- Curre, sed instructus: comitetur Punica librum
- Spongia: muneribus convenit illa meis.
- Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
- Emendare iocos: una litura potest.
- Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes
- Et Saturninum te, miser, esse pudet,
- Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
- Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
- Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
- Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
- An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
- Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
- Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
- Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
- Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
- Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
- Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
- Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
- Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
- Massica Theseis tam bene vina favis;