Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
- Aut sulcos uteri prodere nuda times,
- Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
- Aut aliquid cunni prominet ore tui.
- Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
- Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
- Dormis cum pueris mutuniatis,
- Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
- Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
- Mollem credere te virum volebam,
- Sed rumor negat esse te cinaedum.
- Psilothro faciem levas et dropace calvam.
- Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
- Quid facient ungues? nam certe non potes illos
- Resina, Veneto nec resecare luto.
- Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
- Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
- Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
- Luctaris demens tu tamen arrigere.
- Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
- Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
- Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
- Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
- Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
- Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
- Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
- Nec formosa tibi, sed moritura placet.
- Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
- Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
- Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
- Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
- Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
- Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
- Capparin et putri cepas hallece natantis
- Et pulpam dubio de petasone voras,
- Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
- Resinata bibis vina, Falerna fugis.
- Nescio quod stomachi vitium secretius esse
- Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
- Minxisti currente semel, Pauline, carina.
- Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
- Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
- Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
- De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
- Rumor ait linguae te tamen esse malae.
- Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
- Haec debet medios lambere lingua viros.
- Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
- Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
- Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
- Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
- Conviva quisquis Zoili potest esse,
- Summemmianas cenet inter uxores
- Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
- Hoc esse levius puriusque contendo.
- Iacet occupato galbinatus in lecto
- Cubitisque trudit hinc et inde convivas
- Effultus ostro Sericisque pulvillis.
- Stat exoletus suggeritque ructanti
- Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
- Et aestuanti tenue ventilat frigus
- Supina prasino concubina flabello,
- Fugatque muscas myrtea puer virga.
- Percurrit agili corpus arte tractatrix
- Manumque doctam spargit omnibus membris;
- Digiti crepantis signa novit eunuchus
- Et delicatae sciscitator urinae
- Domini bibentis ebrium regit penem.
- At ipse retro flexus ad pedum turbam
- Inter catellas anserum exta lambentis
- Partitur apri glandulas palaestritis
- Et concubino turturum natis donat;
- Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
- Vel cocta fumis musta Massilitanis,
- Opimianum morionibus nectar
- Crystallinisque murrinisque propinat.
- Et Cosmianis ipse fuscus ampullis
- Non erubescit murice aureo nobis
- Dividere moechae pauperis capillare.
- Septunce multo deinde perditus stertit:
- Nos accubamus et, silentium rhonchis
- Praestare iussi, nutibus propinamus.
- Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
- Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
- Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
- 'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.
- Quid narrat tua moecha? Non puellam
- Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.
- Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
- Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
- Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
- Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
- Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
- Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
- Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
- Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
- Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
- Atque nihil cunno purius esse tuo.