Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
- Rus hoc vocari debet, an domus longe?
- Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
- Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
- Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
- Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
- Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
- Sugitur inciso mitulus ore mihi:
- Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
- Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
- Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
- Ponitur in cavea mortua pica mihi.
- Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
- Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
- Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
- Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
- Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
- Quod sub rege Numa condita vina bibis,
- Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
- Libra quod argenti milia quinque rapit,
- Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
- Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
- Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
- Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
- Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
- Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
- 'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
- Balsama qui semper, cinnama semper olet;
- Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
- Qui movet in varios bracchia volsa modos;
- Inter femineas tota qui luce cathedras
- Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
- Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
- Pallia vicini qui refugit cubiti;
- Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
- Hirpini veteres qui bene novit avos.'
- Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
- Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
- Sirenas hilarem navigantium poenam
- Blandasque mortes gaudiumque crudele,
- Quas nemo quondam deserebat auditas,
- Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
- Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
- Si fabulantem Canium reliquisset.
- Quod spirat tenera malum mordente puella,
- Quod de Corycio quae venit aura croco;
- Vinea quod primis floret cum cana racemis,
- Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
- Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
- Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
- Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
- Quod madidas nardo passa corona comas:
- Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
- Quid si tota dares illa sine invidia?
- Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
- Abscidit voltus ensis uterque sacros.
- Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
- Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
- Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
- Hic facinus domino praestitit, ille sibi.
- Cessatis, pueri, nihilque nostis,
- Vaterno Rasinaque pigriores,
- Quorum per vada tarda navigantes
- Lentos tinguitis ad celeuma remos.
- Iam prono Phaethonte sudat Aethon
- Exarsitque dies, et hora lassos
- Interiungit equos meridiana.
- At vos tam placidas vagi per undas
- Tuta luditis otium carina.
- Non nautas puto vos, sed Argonautas.
- Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
- Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
- Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
- Exuimur: nudos parce videre viros.
- Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
- Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
- Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
- Quam recipit sexto mense superba Venus,
- Custodem medio statuit quam vilicus horto,
- Opposita spectat quam proba virgo manu.
- Si bene te novi, longum iam lassa libellum
- Ponebas, totum nunc studiosa leges.
- Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
- Inque tuis nulla est mentula carminibus,
- Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
- At mea luxuria pagina nulla vacat.
- Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
- Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
- At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
- A pueris debent virginibusque legi.
- Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
- Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
- Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
- Numquid securus non potes arrigere?
- Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
- Non sum divinus, sed scio quid facias.
- Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
- Nescio quod magnum suspicor esse nefas.