Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
  2. Si pudor est, transfer subligar in faciem.
  1. Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
  2. Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
  1. Utere lactucis et mollibus utere malvis:
  2. Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
  1. Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
  2. Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.
  1. Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
  2. Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
  3. Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
  4. Insignis forma nequitiaque puer.
  5. Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret
  6. Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
  7. Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
  8. Continuo ferrum noxia turba rapit
  9. Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
  10. Namque puer pluteo vindice tutus erat.
  11. Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
  12. At nunc pro cervo mentula subposita est.
  1. Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.
  2. Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?
  1. Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
  2. Et tres capilli quattuorque sint dentes,
  3. Pectus cicadae, crus colorque formicae;
  4. Rugosiorem cum geras stola frontem
  5. Et araneorum cassibus pares mammas;
  6. Cum conparata rictibus tuis ora
  7. Niliacus habeat corcodilus angusta,
  8. Meliusque ranae garriant Ravennates,
  9. Et Atrianus dulcius culex cantet,
  10. Videasque quantum noctuae vident mane,
  11. Et illud oleas quod viri capellarum,
  12. Et anatis habeas orthopygium macrae,
  13. Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
  14. Cum te lucerna balneator extincta
  15. Admittat inter bustuarias moechas;
  16. Cum bruma mensem sit tibi per Augustum
  17. Regelare nec te pestilentia possit:
  18. Audes ducentas nuptuire post mortes
  19. Virumque demens cineribus tuis quaeris
  20. Prurire. Quid si Sattiae velit saxum?
  21. Quis coniugem te, quis vocabit uxorem,
  22. Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
  23. Quod si cadaver exigis tuum scalpi,
  24. Sternatur Acori de triclinio lectus,
  25. Talassionem qui tuum decet solus,
  26. Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
  27. Intrare in istum sola fax potest cunnum.
  1. Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
  2. Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
  1. Numquam dicis have, sed reddis, Naevole, semper,
  2. Quod prior et corvus dicere saepe solet.
  3. Cur hoc expectas a me, rogo, Naevole, dicas:
  4. Nam puto nec melior, Naevole, nec prior es.
  5. Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
  6. Natorumque dedit iura paterna trium.
  7. Ore legor multo notumque per oppida nomen
  8. Non expectato dat mihi fama rogo.
  9. Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum
  10. Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
  11. Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives,
  12. Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
  13. Sed pedicaris, sed pulchre, Naevole, ceves.
  14. Iam iam tu prior es, Naevole, vincis: have.
  1. Lingis, non futuis meam puellam
  2. Et garris quasi moechus et fututor.
  3. Si te prendero, Gargili, tacebis.
  1. Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum.
  2. Carmine laesa meo est, laedere et illa potest.
  1. Sit culus tibi quam macer, requiris?
  2. Pedicare potes, Sabelle, culo.
  1. Irasci nostro non debes, Cerdo, libello.
  2. Ars tua, non vita est carmine laesa meo.
  3. Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
  4. Non liceat, licuit si iugulare tibi?
  1. Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora,
  2. Carmina quem madidum nostra tulisse reor:
  3. Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
  4. Non aliter mitti debuit iste liber.
  1. Caesaris alma dies et luce sacratior illa,
  2. Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
  3. Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
  4. Semper et hoc voltu vel meliore nite.
  5. Hic colat Albano Tritonida multus in auro
  6. Perque manus tantas plurima quercus eat;
  7. Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
  8. Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
  9. Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
  10. Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
  1. Spectabat modo solus inter omnes
  2. Nigris munus Horatius lacernis,
  3. Cum plebs et minor ordo maximusque
  4. Sancto cum duce candidus sederet.
  5. Toto nix cecidit repente caelo:
  6. Albis spectat Horatius lacernis.
  1. Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
  2. Defluat in voltus Caesaris inque sinus.