Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si bene te novi, longum iam lassa libellum
  2. Ponebas, totum nunc studiosa leges.
  1. Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
  2. Inque tuis nulla est mentula carminibus,
  3. Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
  4. At mea luxuria pagina nulla vacat.
  5. Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
  6. Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
  7. At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
  8. A pueris debent virginibusque legi.
  1. Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
  2. Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
  3. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
  4. Numquid securus non potes arrigere?
  1. Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
  2. Non sum divinus, sed scio quid facias.
  1. Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
  2. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  3. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
  4. Aut sulcos uteri prodere nuda times,
  5. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  6. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  7. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  8. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
  1. Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
  2. Luctaris demens tu tamen arrigere.