Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  2. Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
  3. Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
  4. Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
  5. Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  6. Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
  1. Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
  2. Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  3. Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
  4. Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
  1. Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
  2. Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
  3. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  4. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  5. Capparin et putri cepas hallece natantis
  6. Et pulpam dubio de petasone voras,
  7. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  8. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  9. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  10. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
  2. Haec debet medios lambere lingua viros.
  3. Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
  4. Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
  5. Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
  6. Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
  1. Conviva quisquis Zoili potest esse,
  2. Summemmianas cenet inter uxores
  3. Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
  4. Hoc esse levius puriusque contendo.
  5. Iacet occupato galbinatus in lecto