Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si fabulantem Canium reliquisset.
  1. Quod spirat tenera malum mordente puella,
  2. Quod de Corycio quae venit aura croco;
  3. Vinea quod primis floret cum cana racemis,
  4. Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
  5. Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
  6. Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
  7. Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
  8. Quod madidas nardo passa corona comas:
  9. Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
  10. Quid si tota dares illa sine invidia?
  1. Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
  2. Abscidit voltus ensis uterque sacros.
  3. Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
  4. Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
  5. Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
  6. Hic facinus domino praestitit, ille sibi.
  1. Cessatis, pueri, nihilque nostis,
  2. Vaterno Rasinaque pigriores,
  3. Quorum per vada tarda navigantes
  4. Lentos tinguitis ad celeuma remos.
  5. Iam prono Phaethonte sudat Aethon
  6. Exarsitque dies, et hora lassos
  7. Interiungit equos meridiana.
  8. At vos tam placidas vagi per undas
  9. Tuta luditis otium carina.
  10. Non nautas puto vos, sed Argonautas.
  1. Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
  2. Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
  3. Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
  4. Exuimur: nudos parce videre viros.
  5. Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
  6. Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
  7. Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
  8. Quam recipit sexto mense superba Venus,
  9. Custodem medio statuit quam vilicus horto,
  10. Opposita spectat quam proba virgo manu.