Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
- Sugitur inciso mitulus ore mihi:
- Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
- Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
- Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
- Ponitur in cavea mortua pica mihi.
- Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
- Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
- Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
- Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
- Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
- Quod sub rege Numa condita vina bibis,
- Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
- Libra quod argenti milia quinque rapit,
- Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
- Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
- Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
- Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
- Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
- Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
- 'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
- Balsama qui semper, cinnama semper olet;
- Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
- Qui movet in varios bracchia volsa modos;
- Inter femineas tota qui luce cathedras
- Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
- Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
- Pallia vicini qui refugit cubiti;
- Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
- Hirpini veteres qui bene novit avos.'
- Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
- Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
- Sirenas hilarem navigantium poenam
- Blandasque mortes gaudiumque crudele,
- Quas nemo quondam deserebat auditas,
- Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
- Non miror: illud, Cassiane, mirarer,