Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
- Si quando ex nostris disticha pauca lego,
- Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
- Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
- Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
- Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
- Hesterna factum narratur, Postume, cena
- Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
- Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
- Vilia Panniculi percutit ora sono:
- Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
- Caecilium tota rumor in urbe sonat.
- Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
- Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
- Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
- Cinctum togatis post et ante Saufeium,
- Quanta reduci Regulus solet turba,
- Ad alta tonsum templa cum reum misit,
- Materne, cernis? invidere nolito.
- Comitatus iste sit precor tuus numquam.