Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hos illi amicos et greges togatorum
- Fuficulenus praestat et Faventinus.
- Verbera securi solitus leo ferre magistri
- Insertamque pati blandus in ora manum
- Dedidicit pacem subito feritate reversa,
- Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
- Nam duo de tenera puerilia corpora turba,
- Sanguineam rastris quae renovabat humum,
- Saevos et infelix furiali dente peremit:
- Martia non vidit maius harena nefas.
- Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
- A nostra pueris parcere disce lupa!'
- Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
- Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
- Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
- Utilis unguendis axibus esse potes.
- Hac tu credideris longum ratione colosson
- Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
- Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
- Saepe duplex unum pagina tractat opus.