Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ne me dixeris esse contumacem:
  2. Totis pillea sarcinis redemi.
  3. Reges et dominos habere debet,
  4. Qui se non habet atque concupiscit
  5. Quod reges dominique concupiscunt.
  6. Servom si potes, Ole, non habere,
  7. Et regem potes, Ole, non habere.
  1. Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
  2. Si non mentiris, Classice, dispeream.
  3. Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
  4. Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
  5. Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
  6. 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
  7. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
  8. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
  1. Non vis in solio prius lavari
  2. Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
  3. Undis ne fovearis irrumatis?
  4. Primus te licet abluas: necesse est
  5. Ante hic mentula, quam caput, lavetur.