Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
  2. Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
  3. Hoc, si me decies una conveneris hora,
  4. Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.
  1. Quod te nomine iam tuo saluto,
  2. Quem regem et dominum prius vocabam,
  3. Ne me dixeris esse contumacem:
  4. Totis pillea sarcinis redemi.
  5. Reges et dominos habere debet,
  6. Qui se non habet atque concupiscit
  7. Quod reges dominique concupiscunt.
  8. Servom si potes, Ole, non habere,
  9. Et regem potes, Ole, non habere.
  1. Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
  2. Si non mentiris, Classice, dispeream.
  3. Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
  4. Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
  5. Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
  6. 'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
  7. En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
  8. Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
  1. Non vis in solio prius lavari
  2. Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
  3. Undis ne fovearis irrumatis?
  4. Primus te licet abluas: necesse est
  5. Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
  1. Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
  2. Si quando ex nostris disticha pauca lego,
  3. Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
  4. Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
  5. Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
  6. Malo tamen recites, Caeciliane, tua.
  1. Hesterna factum narratur, Postume, cena
  2. Quod nollem—quis enim talia facta probet?—
  3. Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
  4. Vilia Panniculi percutit ora sono:
  5. Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius
  6. Caecilium tota rumor in urbe sonat.
  7. Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
  8. Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?
  1. Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.
  1. Cinctum togatis post et ante Saufeium,
  2. Quanta reduci Regulus solet turba,
  3. Ad alta tonsum templa cum reum misit,
  4. Materne, cernis? invidere nolito.
  5. Comitatus iste sit precor tuus numquam.
  6. Hos illi amicos et greges togatorum
  7. Fuficulenus praestat et Faventinus.
  1. Verbera securi solitus leo ferre magistri
  2. Insertamque pati blandus in ora manum
  3. Dedidicit pacem subito feritate reversa,
  4. Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
  5. Nam duo de tenera puerilia corpora turba,