Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sanguineam rastris quae renovabat humum,
- Saevos et infelix furiali dente peremit:
- Martia non vidit maius harena nefas.
- Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
- A nostra pueris parcere disce lupa!'
- Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
- Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
- Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
- Utilis unguendis axibus esse potes.
- Hac tu credideris longum ratione colosson
- Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
- Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
- Saepe duplex unum pagina tractat opus.
- Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
- Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
- Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
- In thermis serva, Caeciliane, tuis.
- Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
- Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
- Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
- Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
- Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
- Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
- Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
- Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
- Foedasti miserum, marite, moechum,
- Et se, qui fuerant prius, requirunt
- Trunci naribus auribusque voltus.
- Credis te satis esse vindicatum?
- Erras: iste potest et irrumare.
- Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
- Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
- Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
- † Ab hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.
- Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
- Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
- Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,
- Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
- Quod nec carmine glorior supino
- Nec retro lego Sotaden cinaedum,
- Nusquam Graecula quod recantat echo
- Nec dictat mihi luculentus Attis
- Mollem debilitate galliambon:
- Non sum, Classice, tam malus poeta.
- Quid si per gracilis vias petauri
- Invitum iubeas subire Ladan?
- Turpe est difficiles habere nugas
- Et stultus labor est ineptiarum.
- Scribat carmina circulis Palaemon,
- Me raris iuvat auribus placere.
- Dicis amore tui bellas ardere puellas,
- Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.
- Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.