Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Recensque sella linteisque lorisque:
- Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
- Vix octo nummis anulum, unde cenaret.
- Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
- Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
- Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
- Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
- Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
- Ipse iubet mortis te meminisse deus.
- Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
- Supplicium tantum dum puerile times.
- Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
- 'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?
- Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
- Lambebat medios inproba lingua viros.
- Postquam triste caput fastidia vispillonum
- Et miseri meruit taedia carnificis,
- Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
- Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
- Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
- Nam cum fellaret, purior illa fuit.
- Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
- Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
- Hoc praestas, Labiene, tuae—quis nescit?—amicae.
- Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?
- Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
- Quae tulit e sacra Leda redempta via.
- Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
- 'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.
- Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
- Et non decernis, Laure, quid esse velis,
- Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas
- Et fuerat serum iam tibi desinere.
- Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,
- Si quid habes animi, si quid in arte vales.
- Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
- Ipse potest fieri Marsua causidicus.
- Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
- Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.
- Cur tristiorem cernimus Saleianum?
- 'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
- O grande fati crimen! o gravem casum!
- Illa, illa dives mortua est Secundilla,
- Centena decies quae tibi dedit dotis?
- Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
- Unus de toto peccaverat orbe comarum
- Anulus, incerta non bene fixus acu.
- Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
- Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
- Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,
- Tangat et insanum nulla puella caput.
- Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
- Ut digna speculo fiat imago tua.