Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
- Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
- livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
- adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
- machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
- a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
- tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
- gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
- peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
- cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
- ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
- te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
- graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
- iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
- Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
- Retia dum cessant latratoresque Molossi
- Et non invento silva quiescit apro,
- Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
- Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
- Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
- Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
- Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
- Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
- Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
- Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
- Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
- Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
- Vel si malueris, prima gradiere Subura;
- Atria sunt illic consulis alta mei:
- Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
- Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
- Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
- Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
- Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
- Nec nimium siccis perleget ipse genis.
- Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
- Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
- Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
- Maecenas, atavis regibus ortus eques,
- Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
- Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
- Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
- Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
- Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
- Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
- Largiri, praestare, breves extendere census,
- Et dare quae faciles vix tribuere dei,
- Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
- Temporibusque malis ausus es esse bonus.
- Longior undecimi nobis decimique libelli
- Artatus labor est et breve rasit opus.
- Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
- Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
- Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
- Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
- Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
- Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
- Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
- Iam redeunt; longi terga dedere metus.
- Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
- Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
- Toto vertice quot gerit capillos,
- Annos si tot habet Ligeia, trima est.
- Terrarum dea gentiumque Roma,
- Cui par est nihil et nihil secundum,
- Traiani modo laeta cum futuros
- Tot per saecula conputaret annos,
- Et fortem iuvenemque Martiumque
- In tanto duce militem videret,
- Dixit praeside gloriosa tali:
- 'Parthorum proceres ducesque Serum,
- Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
- Possum ostendere Caesarem; venite.'
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
- Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
- Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
- Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
- Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
- Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
- Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
- Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
- Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
- Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
- Odisse, quam donare, vilius constat.
- Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
- Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
- Saepe satisfecit praedae venator, et acri
- Decidit excussus, nec rediturus, equo.
- Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
- Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
- Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
- Invidia fati sed leviore cadat.
- Si te delectant animosa pericula, Tuscis
- —Tutior est virtus—insidiemur apris.
- Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
- Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
- Quidquid Parrhasia nitebat aula,
- Donatum est oculis deisque nostris.
- Miratur Scythicas virentis auri
- Flammas Iuppiter, et stupet superbi
- Regis delicias gravesque lusus:
- Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
- Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
- Omnes cum Iove nunc sumus beati;
- At nuper—pudet, a pudet fateri—
- Omnes cum Iove pauperes eramus.
- Addixti, Labiene, tres agellos;
- Emisti, Labiene, tres cinaedos:
- Pedicas, Labiene, tres agellos.
- Quare tam multis a te, Laetine, diebus
- Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
- Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
- Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
- Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
- Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
- Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
- Dormit et in pluma purpureoque toro.
- Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
- Ad Damam potius vis tua febris eat?
- Dum tu forsitan inquietus erras
- Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
- Aut collem dominae teris Dianae;
- Dum per limina te potentiorum
- Sudatrix toga ventilat vagumque
- Maior Caelius et minor fatigant:
- Me multos repetita post Decembres
- Accepit mea rusticumque fecit
- Auro Bilbilis et superba ferro.
- Hic pigri colimus labore dulci
- Boterdum Plateamque—Celtiberis
- Haec sunt nomina crassiora terris—:
- Ingenti fruor inproboque somno,
- Quem nec tertia saepe rumpit hora,
- Et totum mihi nunc repono, quidquid
- Ter denos vigilaveram per annos.
- Ignota est toga, sed datur petenti
- Rupta proxima vestis a cathedra.
- Surgentem focus excipit superba
- Vicini strue cultus iliceti,
- Multa vilica quem coronat olla.
- Venator sequitur, sed ille quem tu
- Secreta cupias habere silva;
- Dispensat pueris rogatque longos
- Levis ponere vilicus capillos.
- Sic me vivere, sic iuvat perire.
- In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,
- Et cenare domi se negat Aemilius.
- Quare non habeat, Fabulle, quaeris
- Uxorem Themison? habet sororem.
- Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
- Et genitam nostris quis putet esse locis?
- Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
- Audierint si te vel semel, esse suam;
- Nulla nec in media certabit nata Subura
- Nec Capitolini collis alumna tibi;
- Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
- Romanam deceat quam magis esse nurum.
- Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
- Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
- Quam sit lusca Philaenis indecenter,
- Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
- Esset caeca decentior Philaenis.
- Dentibus atque comis—nec te pudet—uteris emptis.
- Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
- O iucunda, covinne, solitudo,
- Carruca magis essedoque gratum
- Facundi mihi munus Aeliani!
- Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
- In buccam tibi venerit, loquaris:
- Non rector Libyci niger caballi,
- Succinctus neque cursor antecedit;
- Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
- O si conscius esset hic Avitus,
- Aurem non ego tertiam timerem.
- Totus quam bene sic dies abiret!
- Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
- Idem, si pro me spondet agellus, habes:
- Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
- Credis coliculis arboribusque meis.
- Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
- Exilii comitem quaeris: agellus eat.
- A latronibus esse te fututam
- Dicis, Saenia: sed negant latrones.
- Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
- Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
- Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
- Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
- Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
- Inveniet, mappam qua ratione trahat:
- Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
- Casuras alte sic rapit Iris aquas.