Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
  2. Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
  3. Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
  4. Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
  5. Largiri, praestare, breves extendere census,
  6. Et dare quae faciles vix tribuere dei,
  7. Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
  8. Temporibusque malis ausus es esse bonus.
  1. Longior undecimi nobis decimique libelli
  2. Artatus labor est et breve rasit opus.
  3. Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
  4. Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
  1. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
  2. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
  3. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
  4. Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
  5. Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
  6. Iam redeunt; longi terga dedere metus.
  7. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
  8. Dux tibi sit semper talis, et iste diu.